{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Jovinianum libri duo 1.277.661-682","citation":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.277.661-682","ref":"1.277.661","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.661","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.661","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.661.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Adversus Jovinianum libri duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Qui habent oculos plenos adulterio et insatiabili libidine, et decipiunt animas necdum Christi charitate robustas. Loquuntur enim verba tumentia, et indoctos facile illecebris carnis irretiunt.·: repromittentis eis libertatem, cum ipsi seni vitiorum sint atque luxuriae et corruptionis. Unusquisque enim ei subjacet passioni, a qua vincitur. Quod si fugientes coinquinationes mundi per scientiam Salvatores nostri Jesu Christi, ii. dem rursum superantur, quae ante superaverant, facta sunt ei novissima pejora prioribus. Meliusque eis erat non nosse viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti, et relinquere sanctum mandatum quod eis traditum fuerat, Completumque est in eis verissimum illud proverbium; Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (II Petr. II, 9-22). Nolui omnem locum secundae Petri Epistolae ponere, ne longum facerem, sed tantummodo ostendi Spiritus sancti vaticinio, hujus temporis et doctores [Al. doctorem] et haeresim praenuntiatam· Denique manifestius cosdem notat, dicens: Venient enim in novissimis diebus illusores seducentes. juxta propria desideria ambulantes (II Petr. III, 3), et caetera. Monachus Jovinianus canis revertens ad vomitum, Tribus Levi pro tribu Dan posita. Omnia opera imperfecta sinc puritate, Haretici damnant conjugia. Ecclesia probat et dispensat. — Descripsit sermo apostolicus Jovinianum loquentem buccis tumentibus et inflata verba trutinantem, repromittentem in coelis libertatem, cum ipse servus sit vitiorum [Al. corruptionis] atque luxuriae, canis revertens ad vomitum suum. Nam cum monachum esse se jactitet: et post sordidam tunicam, et nudos pedes, et cibarium panem, et aquae potum. ad candidas vestes [Al. candidam vestem], et nitidam cutem, ad mulsum et elaboratas carnes, ad jura Apitii et Paxami [Al. Paxamis] ad balneas quoque ac fricticulas [Al. fritillas], et popinas se conferat, manifestum est quod terram coelo, vitia virtutibus, ventrem praeferat Christo, et purpuram coloris ejus putet regna coelorum.","prev":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 1.277.644-660","label":"1.277.644 to 1.277.660","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.644","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.644"},"next":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 1.277.683-706","label":"1.277.683 to 1.277.706","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.683","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.683"},"credit":{"text":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}