{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1074-1097","citation":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1074-1097","ref":"2.321.1074","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1074","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1074","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1074.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Adversus Jovinianum libri duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Nunquid is, cui donantur, et qui donantur, unius meriti sunt? Decem sancti peccatricem possunt eruere civitatem. Lot cum filiabus ereptus est de incendio: liberati essent et generi, si exire voluissent. Et certe multa differentia est inter Lot et generos ejus. Liberatur Segor una urbs de Pentapoli, et quae ejusdem meriti erat, atque uni sententiae subjacebat, cui Sodoma et Gomorrha. Adama, et Seboim, sancti precibus custoditur. Ecce diversum meritum in Lot et Segor, et tamen de incendio pariter evadunt. Latrunculi qui absente David vastaverant Siceleg, et uxores eorum et liberos in praedam duxerant, die tertia caeduntur in campo, et quadringenti homines ascensis camelis fugiunt. Dic aliquam inter eos qui caesi sunt, et qui fugere potuerunt, esse distantiam. Legimus in Evangelio turrem Siloe cecidisse super decem et octo viros, et obrutos occidisse. Certe, juxta sententiam Salvatoris, non soli fuerant peccatores; sed in formidinem reliquorum puniti sunt, ut pestilente flagellato, stultus sapientior fieret. Si omnium peccatorum unum est supplicium, injuste alius occiditur, et per mortem alterius alius commonetur. Christi corpus aequaliter accipimus. Decem virgines quid significant? Pilatus nolens tulit sententiam. Sex dies saeculi hujus. — Opponis mihi Gomor mannae, unamque mensuram, et vestitum et capillos, et barbam, et calceamenta, ex aequo fuisse Israelitarum; quasi non et nos Christi corpus aequaliter accipiamus. Una est in mysteriis san- …tificatio, domini et servi, nobilis et ignobilis, regis et militis: quanquam pro accipientium meritis diversum fiat quod unum est. Qui enim indigne manducaverit et biberit, reus erit violati corporis et sanguinis Christi (I Cor. XI, 27). Nunquid quia et Judas de eodem calice bibit, de quo et caeteri apostoli, unius cum reliquis erit meriti? Quod si non vis recipere Sacramentum, certe omnes aequaliter vivimus, unum trahimus aerem, eodem humore irrigamur, iisdem cibis pascimur.","prev":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1052-1073","label":"2.321.1052 to 2.321.1073","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1052","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1052"},"next":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1098-1117","label":"2.321.1098 to 2.321.1117","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1098","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1098"},"credit":{"text":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}