{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1392-1416","citation":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1392-1416","ref":"2.321.1392","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1392","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1392.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Adversus Jovinianum libri duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Qui autem non cognovit, nec fecit digna, plagis vapulabit paucis. Omni enim cui mullum datum est, multum quaeretur ab eo, et cui commendatur multum, plus exigetur ab illo (Luc. XII, 47, 48). Ecce servo et servo plus minusve committitur, et pro qualitate commissi atque peccati, plagarum quoque numerus irrogatur. Typus futurae Ecclesiae in terris, etc. — Tota Judaeae terra tribuumque descriptio futurae Ecclesiae in coelis typus est. Legamus Jesum Nave, legamus Ezechielis extremas partes, et videbimus, quidquid in altero quasi per historiam in terra distribuitur, in altero coelis spiritualiter repromitti (Josue XIII; Ezech. XLVIII). Quid sibi volunt in descriptione templi septem et octo gradus? quid rursum, quod in Psalterio post elementa centesimi octavi decimi psalmi, quibus mysticum erudimur alphabetum, per quindecim gradus usque illuc pervenimus, ut possimus canere: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXXXIII, 1)? Quare duae et semis tribus trans Jordanem habitant, ubi plurima sunt jumenta, et novem et semis reliquae vel expellunt pristinos habitatores de sedibus suis, vel cum ipsis habitant? Cur Levitica tribus in terra partem non accipit (Num. XVIII); sed Dominus pars ejus est; et Inter ipsos levitas et sacerdotes ad Sancta sanctorum ubi Cherubim et propitiatorium est, pontifex solus ingreditur? Quare reliqui sacerdotes lineis tantum utuntur vestibus et non habent indumentum auro, hyacintho, cocco, purpura, byssoque contextum? Inferioris gradus levitae et sacerdotes plaustra et boves accipiunt: majoris ordinis gestant aream Domini humeris suis. Si tollis ordinem tabernaculi, templi, Ecclesiae, si omnes qui a dextris sunt, unum, ut vulgo dicitur, encoma ad militiam, probat, nequidquam episcopi, frustra presbyteri, sine causa diaconi sunt. Quid perseverant virgines? (Al. cur) quid laborant viduae? cur maritatae se continent?","prev":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1363-1391","label":"2.321.1363 to 2.321.1391","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1363"},"next":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1417-1438","label":"2.321.1417 to 2.321.1438","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1417","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1417"},"credit":{"text":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}