{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Jovinianum libri duo 2.321.32-61","citation":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.32-61","ref":"2.321.32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.32.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Adversus Jovinianum libri duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Non pro nostris autem tantum, sed etiam pro to…ius mundi. Et in hoc scimus, quod cognovimus eum, si mandata ejus observemus. Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est et in co veritas non est. Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc charitas Dei perfecta est. In hoc scimus quoniam in ipso sumus. Qui dicit se in ipso manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 1 seqq.), Propterea, inquit, scribo vobis, filioli mei: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, ut non peccetis, et tandiu sciatis vos in generatione Domini permanere, quandiu non peccaveritis. Imo qui in generatione Domini perseverant, peccare non possunt. Quae enim communicatio luci et tenebris? Christo et Belial (II Cor. VI, 14, 15)? Quomodo dies et nox misceri nequeunt: sic nec justitiat et iniquitas, peccatum et bona opera, Christus et Autichristus. Si susceperimus Christum in hospitio nostri pectoris [Al. corporis] illo fugamus [Al. fugabimus] diabolum. Si peccaverimus et per peccati januam ingressus fuerit diabolus, protinus Christus recedet. Unde et David post peccatum: Redde mihi, ait, laetitiam salutaris tui (Psal. L, 14): scilicet quam peccando amiserat. Qui dicitste none eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est (I Joan. II. 4). Christus veritas appellatur: Ego sum, inquit, via et vita et veritas (Joan. XIV, 6). Frustra nobis in eo plaudimus [Al. applaudimus], cujus mandata non facimus. Scienti bonum, et non facienti illud, peccatum est. Quomodo corpus sine spiritu mortuum est, sic et fides sine operibus mortua est (Jac. II, 26). Nec grande putemus unum Deum nosse, cum et daemones credant et contremiscant.","prev":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1-31","label":"2.321.1 to 2.321.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1"},"next":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 2.321.62-90","label":"2.321.62 to 2.321.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.62"},"credit":{"text":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}