{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Jovinianum libri duo 2.321.754-774","citation":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.754-774","ref":"2.321.754","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.754","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.754","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.754.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Adversus Jovinianum libri duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Jejunium Christianorum. Sepulcra concupiscentiae perseverant. Jejunii sanctificatio. — Illud autem quod proponere ausus est [Al. es], Dominum voratorem et potatorem vini a Pharisaeis appellatum: et quia ad epulas ierit nuptiarum, et convivia non despexerit peccatorum, aestimo quod nobiscum faciat. Iste est Dominus, ut arbitraris, vorator, qui quadraginta diebus Christanorum jejunium sanctificavit [Al. sanctificat]; qui beatos appellat esurientes et sitientes; qui escam habere se dicit, non quam discipuli suspicabantur, sed quae in perpetuum non periret; qui de die crastino cogitare [Al. cogitari] prohibet: qui cum esurisse et sitisse dicatur, et isse frequenter ad prandia, excepto mysterio, quod in typum suae passionis expressit, et probandi corporis veritate, nec gulae scribitur servisse, nec ventri. Qui divitem purpuratum propter epulas narrat in tartaro, et Lazarum pauperem ob inediam dicit esse in sinu Abrahae. Qui quando jejunamus, ungi caput et lavari faciem praecipit, ut non gloriae hominum, sed Domino jejunemus. Qui comedit quidem post resurrectionem partem piscis assi et favum, non propter esuriem et gutturis suavitatem: sed ut veritatem sui corporis comprobaret. Nam quotiescunque mortuum suscitavit, jussit ei dari manducare, no resurrectio phantasma putaretur. Et Lazarus post resurrectionem, ob hanc causam scribitur curo Domino iniisse convivium. Nec hoc dicimus, quod negemus pisces et caetera (si voluntas fuerit) in cibo esse sumenda: sed quomodo nuptiis virginitatem, ita saturitati et carnibus jejunium spiritumque praeferimus. Si autem Petrus hora sexta pransurus ascendit in coenaculum, fortuita esuries non facit praejudicium jejuniorum. Hoc enim modo et Dominus, quia ad puteum Samaritanae hora sexta fessus resedit, et bibere voluit, omnibus incumbet necessitas, velint nolint, hoc tempore bibendi. Potuit autem fleri ut ve) sabbatum esset, vel dies Dominicus: et post bidui, triduique jejunium, hora sexta esurierit; nunquam enim crediderim Apostolum, si ante unam diem coenaverat, epulisque distentus fuerat [Al.","prev":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 2.321.728-753","label":"2.321.728 to 2.321.753","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.728","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.728"},"next":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 2.321.775-798","label":"2.321.775 to 2.321.798","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.775","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.775"},"credit":{"text":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}