{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Jovinianum libri duo 2.321.799-817","citation":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.799-817","ref":"2.321.799","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.799","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.799","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.799.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Adversus Jovinianum libri duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Et sicut signa quae faciebat Moyses, imitabantur signa AEgyptiorum, sed non erant in veritate: nam virga Moysi virgas magorum devorabat: ita per omnia quae per aemulationem Dei facit diabolus, non religionis nostrae superstitio, sed nostra arguitur negligentia, id nolentium facere quod bonum esse, etiam saeculi homines non ignorant. Quarta propositio Joviniani. « Quarta propositio, quae et extrema est, duos esse ordines, ovium et hircorum: alterum justorum, alterum peccatorum: alios stare a dextris, alios a sinistris; et audire justos: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 24). Peccatoribus vero dici: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum qui praeparatus [Al. paratus] est diabolo et angelis ejus (Ibid. 41.) Arborem bonam non posse malos fructus facere, nec malam bonos. Unde et Salvator loquitur ad Judaeos: Vos de patre diabolo estis, et concupiscentias patris vestri facere vultis (Joan. VIII, 44). Decem virgines proponit, stultas atque sapientes, et quinque, quae oleum non habuerunt, remansisse extrinsecus: alias vero quinque, quae sibi lumen bonorum operum praeparaverant, thalamum intrasse cum sponso. Ascendit ad diluvium, et ait: Qui erant cnm Noe justi servati sunt: qui vero peccatores, omnes in commune perierunt. Apud Sodomam et Gomorrham, exceptis duobus gradibus bonorum malorumque, nulla diversitas invenitur. Qui est justus, eripitur: qui peccator, pari voratur incendio. Una salus liberatis, unus interitus remanentibus. Ne paululum quidem a justitia declinandum, indicio est uxor Lot. Si autem, inquit, mihi opponis [Al. opponas] quare justus laboret in pace, aut persecutionibus, si nullus profectus est, nec majora praemia: scias hoc eum facere, non ut plus quid mereatur, sed ne perdat quod accepit. In AEgypto quoque decem plagas aequaliter omnes sentiunt peccatores: et similes tenebrae domino et servo, nobili et ignobili, regi imminent et vulgo.","prev":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 2.321.775-798","label":"2.321.775 to 2.321.798","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.775","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.775"},"next":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 2.321.818-843","label":"2.321.818 to 2.321.843","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.818","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.818"},"credit":{"text":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}