{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Jovinianum libri duo 2.321.844-874","citation":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.844-874","ref":"2.321.844","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.844","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.844","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.844.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Adversus Jovinianum libri duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"XIV, 23). Qui justus est, diligit: qui diligit. veniunt [Al. venit] ad eum Pater et Filius, et in ejus habitant [Al. habitat] hospitio. Ubi autem hujuscemodi habitator est, puto quod nihil deesse possit hospiti. Sin [Al. Si] autem dicit: Multae mansiones sunt apud Patrem meum (Joan. XIV, 2), non in regno coelorum diversas significat mansiones; sed Ecclesiarum in toto orbe numerum, quae constat una per septem. Vado, inquit, et praeparabo vobis locum (Ibid., 2), non loca. Si haec repromissio proprie duodecim apostolorum est, ergo Paulus exclusus est de hoc loco, et electionis vas superfluus putabitur et indignus. Joannes et Jacobus, quia plus caeteris petierunt, non impetraverunt; et tamen non est dignitas eorum imminuta, quia reliquis apostolis aequales fuerunt. Nescitis quia corpora vestra templum est Spiritus sancti (I Cor. III, 16, et VI, 19)? Templum, inquit, est, non templa; ut similiter in omnibus habitatorem ostenderet Deum. Non pro his rogo tantum, sed pro illis qui credituri sunt per vertum eorum in me: ut sicut tu. Pater, in me, et ego in te unum sumus; ita omnes unum sint in nobis. Gloriam quam dedisti mihi, dedi eis: dilexi eos, sicut me dilexisti (Joan. XVII, 20- 23). Et quomodo nos sumus Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus, sic et unus populus in ipsis sit, hoc est, quasi filii charissimi, divinae consortes naturae. Sponsa, soror, mater, et quaecunque alia putaveris vocabula, unius Ecclesiae congregatio est, quae nunquam est sine sponso [Al. sponsa], fratre, filio. Unam habet fidem, nec constupratur dogmatum varietate, nec haeresibus scinditur. Virgo permanet. Quocunque vadit [Al. vadet] agnus, sequitur illum: sola novit Canticum Christi. « Si autem, inquit, mihi opposueris, Stella a stella differt in claritate, audies, differre stellam a stella, hoc est, spirituales a carnalibus.","prev":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 2.321.818-843","label":"2.321.818 to 2.321.843","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.818","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.818"},"next":{"citation":"Adversus Jovinianum libri duo 2.321.875-894","label":"2.321.875 to 2.321.894","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.875","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.875"},"credit":{"text":"Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}