{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia adversus libros Rufini 1.457.45-55","citation":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini 1.457.45-55","ref":"1.457.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.457.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.457.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.457.45.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Apologia adversus libros Rufini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Teneo epistolas vestras, quibus accusatum ne scribitis esse, et hortamini ut respondeam criminanti; ne si tacuerim, videar crimen agnoscere. Ad quas respondi, fateor: et quamvis laesus sic amicitiae jura servavi, ut me sine accussatis accusatione defenderem; et quod unus Romae amicus objecerat, a multis in toto orbe inimicis dicerem jactitatum, ut non viderer homini, sed criminibus respondere. Aliud est, si pro jure amicitiae accusatus tacere debui, et dum lutatam habeo faciem, atque, ut ita dicam, haeretico fetore conspersam, ne simplici quidem aqua diluere, ne ille mihi fecisse putaretur injuriam. Haec vox nec hominis est, nec ad hominem, aperto amicum petere, et crimina ejus sub persona laudatoris exponere: et illi ne hoc quidem liberum derelinqui, ut se catholicum probet, et laudationem haeretici, quae illi objicitur, non de assensu haereseos, sed de ingenti exstitisse admiratione respondeat. Placuerat ei, sive ut ipse vult videri, compulsus erat in Latinam linguam vertere, quod nolebat. Quid necesse fuit me latentem, et tantis maris atque terrarum divisum spatiis inserere quaestioni? oppon…re invidiae plurimorum, ut plus mihi laudando noceret, quam sibi prodesset exemplo? Nunc quoque quia renui laudatorem, et verso stylo docui me non esse, quod meus necessarius praedicavit, dicitur furere, et tres contra me libros venustate Attica texuisse; eadem accusans, quae ante laudaverat, et objiciens mihi in translatione Origenis nefaria dogmata, de quo in Praefatiuncula laudationis suae dixerat: « Sequar regulam praecessorum, et ejus praecipuo viri, cujus superius fecimus mentionem: qui cum ultra septuaginta libellos Origenis, quos Homiliticos appellavit, aliquantos etiam de tomis in Apostolum scriptis, transtulisset in Latinum: in quibus cum aliquanta offendicula inveniantur in Graeco, ita elimavit omnia interpretando atque purgavit, ut nihil in illis quod a fide nostra discrepet, Latinus lector inveniat.","prev":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 1.457.31-44","label":"1.457.31 to 1.457.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.457.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.457.31"},"next":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 1.457.56-76","label":"1.457.56 to 1.457.76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.457.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.457.56"},"credit":{"text":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}