{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia adversus libros Rufini 1.469.131-149","citation":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini 1.469.131-149","ref":"1.469.131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.131.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Apologia adversus libros Rufini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Nisi enim et prolixum esset, et redoleret gloriolam, jam nunc tibi ostenderem, quid utilitatis habeat magistrorum limina terere, et artem ab artificibus discere: et videres quanta silva sit apud Hebraeos ambiguorum nominum atque verborum. Quae res diversae interpretationi materiam praebuit: dum unusquisque inter dubia, quod sibi consequentius [Al. convenientius] videtur, hoc transfert. Quid ad peregrina te mitto? Revolve Aristotelem, et Alexandrum Aristotelis volumina disserentem; et quanta ambiguorum sit copia, eorum lectione cognosces: ut tandem desinas amicum tuum in eo reprehendere, quod ne per somnium quidem aliquando didicisti. Commentar. ad Ephesios. — Sed quia Paulinianus frater meus de Commentariis ad Ephesios quaedam ab eo reprehensa narravit, et pauca ex his memoriae tradidit, mihique ipsa demonstravit loca, non debeo subterfugere: quaesoque lectorem, ut si paululo in proponendis et diluendis criminibus longior fuero, necessitati det veniam. Non enim alterum accuso; sed me nitor defendere, et objectam haereseos calumniam refutare. In Epistolam Pauli ad Ephesios, tria Origenes scripsit volumina. Didymus quoque et Apollinarius propria opuscula condidere. Quos ego vel transferens, vel imitans, quid in Prologo ejusdem operis scripserim, subjiciam: « Illud quoque in Praefatione commoneo, ut sciatis Origenem tria volumina in hanc Epistolam conscripsisse, quem et nos ex parte secuti sumus: Apollinarium etiam et Didymum quosdam Commentariolos edidisse. Ex quibus licet pauca, decerpsimus; et nonnulla quae nobis videbantur, adjecimus sive subtraximus: ut studiosus statim in principio lector agnoscat, hoc opus vel alienum esse, vel nostrum (Prologus Comment. in Epist. ad Ephes.) » Quidquid ergo in explanatione hujus Epistolae vitii potuerit demonstrari, si ego illud in Graecis voluminibus, unde in Latinum vertisse me dixi, ostendere non potuero, crimen agnoscam, et meum erit, quod alienum non fuerit. Tamen ne rursus videar cavillari, et hac excusationis stropha, gradum non audere conferre, ponam ipsa testimonia, quae vocantur in crimen.","prev":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 1.469.114-130","label":"1.469.114 to 1.469.130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.114"},"next":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 1.469.150-168","label":"1.469.150 to 1.469.168","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.150"},"credit":{"text":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}