{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia adversus libros Rufini 1.469.169-184","citation":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini 1.469.169-184","ref":"1.469.169","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.169","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.169.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Apologia adversus libros Rufini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Si autem in eo scandalum pateris, quare latissimam Origenis disputationem brevi sermone comprehenderim, et lectori sensum ejus aperuerim; atque ex eo tibi occultus illius videor esse sectator, quia nihil ab eo dictum praetermiserim, vide ne hoc idcirco fecerim, ut vestram calumniam declinarem, ne me diceretis quae ab eo fortiter sunt dicta, tacuisse, et illum in Graeco robustius disputare. Posui ergo omnia, licet brevius, quae in Graeco reperi, ut nihil haberent discipuli ejus novi, quod Latinorum auribus ingererent. Facilius enim nota, quam repentina contemnimus. Exposita autem interpretatione ejus, quid in fine capituli dixerimus, ausculta: « Non enim ait Apostolus, elegit nos ante constitutionem mundi, cum essemus sancti et immaculati: » sed, « elegit nos ut essemus sancti et immaculati, » hoc est, qui sancti et immaculati ante non fuimus, ut postea essemus. Quod et de peccatoribus ad meliora conversis dici potest; et stabit illa sententia: « Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2); » id est, in tota vita sua, in omni quo in mundo isto i versatus est, tempore. Quod quidem ita intellectum, et adversum eum facit, qui antequam mundus fieret, animas dicit esse electas propter sanctitatem, et nullum vitium peccatorum. » Non enim (ut ante jam diximus) eliguntur Paulus, et qui ei similes sunt, quia erant sancti et immaculati: sed eliguntur et praedestinantur, ut in consequenti vita per opera atque virtutes sancti et immaculati fiant. Et audet quisquam post hujusmodi sententiam, nos Origenis haereseos accusare? Decem et octo ferme anni sunt, ex quo Istos dictavi libros, eo tempore quo Origenis nomen florebat in mundo; quo … 'Αρχών, illius opus, Latinae aurea ignorabant: et tamen professus sum fidem meam; et quid mihi displiceret, ostendi. Ex quo etiam si in caeteris aliquid haereticum monstrare potuisset inimicus, non tam dogmatum perversorum, quae hic et in aliis libris saepe damnavi, quam Improvidi tenerer erroris.","prev":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 1.469.150-168","label":"1.469.150 to 1.469.168","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.150"},"next":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 1.469.185-198","label":"1.469.185 to 1.469.198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.185"},"credit":{"text":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}