{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia adversus libros Rufini 1.469.261-275","citation":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini 1.469.261-275","ref":"1.469.261","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.261","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.261.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Apologia adversus libros Rufini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"ita et nos, qui similes angelis futuri sumus, jam nunc incipiamus esse quod nobis in coelestibus repromissum est. » Supra simplicem expositionem quae nobis In testimonio isto esse videbatur, expressimus, dicentes: « Quantum ad simplicem intelligentiam pertinet, sancta [Al. sanctam charitatem] inter virum et uxorem charitate praecepta [Al. praecepto hoc], nunc jubemur, ut nutriamus et foveamus conjuges: ut scilicet eis victum et vestitum, et ea quae sunt necessaria praebeamus. » Haec nostra sententia est. Igitur omne quod sequitur deinceps, et opponi nobis potest, ostendimus non ex nostra, sed ex contradicentium intelligi debere persona. Quae cum sit brevis et absoluta responsio, et juxta id quod supra diximus, etiam allegoriae umbris, de eo quod est, ad id quod non erat, depravata: tamen accedam propius, et sciscitabor quid tibi in hac disputatione displiceat. Nempe quia dixerim, animas ut viros fovere quasi uxores corpora sua, ut corruptivum hoc induat incorruptionem, et alarum levitate suspensum, in acrem facilius sublevetur. Quando dico corruptivum hoc induat incorruptionem, non muto naturam corporum, sed augeo gloriam. Nec non quod sequitur, alarum levitate suspensum in aerem facilius sublevetur; qui alas assumit, id est, immortalitatem, ut levius ad coelum volet, non perdit esse quod fuerat. Sed dices, movent me quae sequuntur: « Foveamus igitur et viri uxores, et animae nostrae corpora, ut et uxores in viros, et corpora redigantur in animas, et nequaquam sit sexuum ulla diversitas; sed quomodo apud angelos non est vir, neque muller, ita et nos, qui similes angelis futuri sumus, jam nunc incipiamus esse in terris, quod nobis in coelestibus repromissum est. » Recte moverent, nisi post priora dixissem, jam nunc incipiamus esse, quod nobis in coelestibus repromissum est. Quando dico, hic esse incipiamus in terris, naturam non tollo sexuum;","prev":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 1.469.249-260","label":"1.469.249 to 1.469.260","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.249"},"next":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 1.469.276-298","label":"1.469.276 to 1.469.298","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.276"},"credit":{"text":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}