{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia adversus libros Rufini 1.469.96-113","citation":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini 1.469.96-113","ref":"1.469.96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.96.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Apologia adversus libros Rufini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Si enim, ut paulo ante rectissime dicebamus, Deo indecens et inutile mendacium est, hominibus quandoque utile (ut utantur eo quasi condimento atque medicamine); nulli dubium est, quin hujusmodi licentia medicis danda sit, et ab imprudentibus removenda. Vera, inquit, asseris: ergo principes urbium, si quibus et aliis hoc conceditur, oportet aliquando mentiri, vel contra hostes, vel pro patria et civibus. Ab aliis vero qui uti mendacio nesciunt, auferendum est omne mendacium. » Origenes: « Et nos igitur illius praecepti memores: « Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo (Ephes. IV, 25), » non debemus dicere, quis est proximus meus? sed considerare quomodo philosophus caute dixerit: Deo indecens et inutile esse mendacium, hominibus interdum utile; et quod ne pro dispensatione quidem putandus sit Deus aliquando mentiri. Sin autem commodum audientis exegerit, verbis loquitur ambiguis et per aegnimata quae vult profert, ut et veritatis apud eum dignitas conservetur; et quod noxium esse poterat, si nudum proferretur in vulgus, quodam tectum velamine proferatur. Homo autem, cui incumbit necessitas mentiendi, diligenter attendat, ut sic utatur interdum mendacio, quomodo condimento atque medicamine; ut servet mensuram ejus, ne excedat terminos, quibus usa est Judith contra Holofernem, et vicit eum prudenti simulatione verborum. Imitetur Esther, quae Artaxerxis sententiam diu tacita gentis veritate correxit. Et in primis patriarcham Jacob, quem legimus benedictiones patris artifici impetrasse mendacio. Ex quo perspicuum est, quod nisi ita mentiti fuerimus, ut magnum nobis ex hoc aliquod quaeratur bonum, judicandi simus, quasi inimici ejus, qui ait: « Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). » — Haec Origenes scripsit, negare non possumus: scripsit in libris, quos ad perfectos et ad discipulos loquebatur: docetque magistris mentiendum, discipulos autem non debere mentiri. Qui ergo bene mentitur, et absque ulla verecundia quidquid in buccam venerit confingit in fratres, magistrum se optimum probat, Psalmi II interpretationem defendit.","prev":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 1.469.76-95","label":"1.469.76 to 1.469.95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.76"},"next":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 1.469.114-130","label":"1.469.114 to 1.469.130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.114"},"credit":{"text":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}