{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia adversus libros Rufini 19.531.326-342","citation":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.326-342","ref":"19.531.326","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.326","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.326.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Apologia adversus libros Rufini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"pura et aperta confessio, quam ab omnibus Italiae episcopis asseris esse susceptam. Crederem dicenti, nisi me dubitare de te iste liber, non Pamphili, faceret. Et tamen miror quomodo probaverit Italia, quod Roma contempsit; episcopi susceperint, quod sedes apostolica condemnavit. Duae epistolae Theophili Latine redditae ab Hicronymo. — Scribis quoque me litteris indicasse quod papa Tbeophilus expositionem fidei nuper ediderit, quae ad vos necdum pervenit: et polliceris quod quidquid ille scripserit, tu sequaris. Ego me hoc scripsisse non novi, nec istiusmodi unquam litteris direxisse. Sed tu idcirco ad incerta consentis, et his quae qualia futura sint nescis, ut certa declines, et ad eorum non tenearis assensum. Duas, synodicam et paschalem, ejus epistolas contra Origenem illiusque discipulos, et alias adversum Apollinarium et eumdem Origenem, per hoc ferme biennium interpretatus sum: et in aedificationem Ecclesiae, legendas nostrae linguae hominibus dedi. Aliud operum ejus nescio me trnnstulisse. Et tamen tu qui papae Theophili dicis te in omnibus sententiam sequi, cave ne hoc magistri et condiscipuli tui audiant, et offendas quamplurimos, qui me latronem, te martyrem vocant, ne irascatur is tibi qui contra papam Epiphanium ad te epistolas dirigens, hortabatur ut permaneres in fidei veritate, et non mutares ullo terrore sententiam. Quae epistola holographa tenetur ab his, ad quos perlata est. Et post haec more tuo loqueris, « Ut de quo supra dixeras, ego tibi etiam furenti satisfaciam: nunc dicis, Quid tibi videtur? habesne ultra aliquid, quo nervos tuae loquacitatis intendas? » Et indignaris si putide te loqui arguam, cum comoediarum turpitudines et scortorum amatorumque ludicra ecclesiasticus scriptor assumas? De Paulo episcopo. — Porro quod interrogas, quando papae Theophili sententiam sequi coeperim, eique fidei communione sociatus sim, et ipse tibi respondes, « Tunc credo, quando Paulum quem ille damnaverat, summo nisu et omnibus studiis defendebas: quando eum per imperiale scriptam recipere sacerdotium, quod episcopali judicio amiserat, instigabas.» Non prius pro me respondebo, quam de aliorum injuriis loquar.","prev":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 19.531.306-325","label":"19.531.306 to 19.531.325","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.306"},"next":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 19.531.343-365","label":"19.531.343 to 19.531.365","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.343"},"credit":{"text":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}