{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia adversus libros Rufini 19.531.472-485","citation":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.472-485","ref":"19.531.472","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.472","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.472","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.472.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Apologia adversus libros Rufini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"« Ex nobis, inquit, exierunt, sed non fuerunt ex nobis: mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). » Haereticum post unam et alteram commonitionem vitandum Apostolus praecipit ( Tit. 3, 10), qui utique antequam vitetur atque dam- …ctur, ecclesiastici gregis portio fuit. Simulque risum tenere non possum, quod a quodam prucemte commonitus, in laudes Epiphanii personas: « Hic est ille delirus senex, hic est a…thropomorphites; hic qui sex millia Origenis libros, te praesente, cantavit; qui omnium gentium linguis praedicationem sibi contra Originem injunctam putat; qui ideo eum legi prohibet, ne alii ejus furta cognoscant. » Lege scripta tua, et epistolam ejus, imo epistolas, e quibus imum proferam tuae fidei testimonium, ut non immerito nunc a te laudatus esse videatur. « Te autem, frater, liberet Deus, et sanctum populum Christi, qui tibi creditus est, et omnes fratres qui tecum sunt, et maxime Rutinum presbyterum, ab haeresi Origenis, et aliis haeresibus, et perditione earum. Si enim propter unum verbum, aut duo, quae contraria fidei sunt, multae haeres es objectae sunt ab Ecclesia, quanto magis hic inter haereticos lutabitur, qui tantas perversitates, et tam mala dogmata contra fidem adinvenit, Dei Ecclesiae hostis exstitit! » Haec est viri sancti de te testificatio: sic ab eo ornatus, sic laudatus incedis. Ita est epistola, quam de cubiculo fratris Eusebii nummis aureis produxisti, ut calumniareris interpretem, et me apertissimi teneres criminis reum, quare pro honorabili charissimum transtulissem. Sed quid ad te, qui prudenti consilio cuncta moderaris, et sic medius incedis, ut si inveneris qui tibi credant, nec Anastasius contra te, nec Epiphanius scripserint: nisi ipsae epistolae reclamaverint, ei fregerint tuae frontis audaciam, statim judicium utriusque contemnas, et non ad te pertineat, sive scripserint, sive non scripserint, quia de innocente et absente scribere non potuerint [Al.","prev":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 19.531.449-471","label":"19.531.449 to 19.531.471","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.449","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.449"},"next":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 19.531.486-507","label":"19.531.486 to 19.531.507","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.486","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.486"},"credit":{"text":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}