{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia adversus libros Rufini 19.531.486-507","citation":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.486-507","ref":"19.531.486","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.486","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.486","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.486.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Apologia adversus libros Rufini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"potuerant]? Nec in sanctum virum haec mala conferenda sunt, « ut ostendatur ore quidem et osculo pacem dedisse, mala autem et dolum in suo corde servasse. » Sic enim argumentaris, et haec sunt verba defensionis tuae. Ipsius esse adversum te epistolam, et orbis agnoscit, et authenticam in manus tuas venisse convincimus: et miror quo pudore, imo qua impudentia neges, quod verum esse non ambigis? Ergo pollutus erit Epiphanius, qui tibi pacem dedit, et in suo corde dolum servavit. Cur non illud verius sit, quod te primum monuerit? quod voluerit emendare, et ad rectum iter reducere, ut Judae osculum non refutaret, ut proditorem fidei frangeret patientia: et postquam se intellexit casso sudare labore, nec pardum mutare varietates, nec AEthio pem pellem suam, quod mente conceperat, litteris indicasse? Calumnia de ficta pace. Amici Hieronymi missi in Occidentem. — Tale quid et contra papam Anastasium disputas, ut quia Siricii episcopi habes epistolam, iste contra te scribere non potuerit. Vereor ne tibi factam injuriam suspiceris. Nescio quomodo acutus et prudens ad bas ineptias devolvaris, ut dum stultos lectores putas, te stultum esse demonstres. Post egregiam argumentationem, ponis in clausula: « Absit hoc a viris sanctis! De vestra schola solent ista procedere. Vos nobis pacent proficiscentibus dedistis, et a tergo jacula veneras armata jecistis. » Et in hac eadem prudentia, imo declamatione disertus esse voluisti. Pacem dedimus, non haeresim suscepimus. Junximus dexteras: abeuntes prosecuti sumus, ut vos essetis catholici, non ut nos essemus haeretici. Volo tamen scire quie sint ista jacula venenata, quae post tergum vestrum nos jecisse conquereris. Vincentius, Paulinianus, Eusebius, Rufinus, presbyteri: quorum Vincentius multo tempore ante vos Romam venit; Paulinianus et Eusebius post annum vestrae navigationis profecti sunt; Rufinus in causa Claudii post biennium missus;","prev":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 19.531.472-485","label":"19.531.472 to 19.531.485","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.472","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.472"},"next":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 19.531.508-528","label":"19.531.508 to 19.531.528","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.508","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.508"},"credit":{"text":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}