{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia adversus libros Rufini 19.531.546-571","citation":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.546-571","ref":"19.531.546","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.546","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.546","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.546.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Apologia adversus libros Rufini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"In Origene miramur scientiam Scripturarum, et tamen dogmatum non recipimus falsitatem. In Didymo vero et memoriam praedicamus, et super Trinitate fidei puritatem; sed in caeteris quae Origeni male credidit, nos ab eo retrahimus. Magistrorum enim non vitia imitanda sunt, sed virtutes. Grammaticum quidam Afrum habuit Romae virum eruditissimum; et in eo se aemulum praeceptoris putabat, si stridorem linguae ejus et vitia tantum oris exprimeret. In Praefatiuncula περί Αρχών fratrem me nominas, et collegam dicis eloquentissimum, fidei meae praedicas veritatem. His tribus detrahere non poteris; caetera carpe ut libet, ne videaris tuo de me testimonio repugnare. Cum fratrem et collegam dicis, amicitia tua dignum fateris. Cum eloquentem praedicas, imperitiae ultra non arguis. Cum catholicum in omnibus profiteris, haereseos non poteris mihi crimen impingere. Extra haec tria si quid in me reprehenderis, non tibi videberis esse contrarius. Ex qua supputatione illa summa nascitur, et te errare ea in me reprehendentem, quae prius laudaveras; et me non esse in vitio, si in eisdem hominibus et laudanda praedicem, et vituperanda reprehendam. De animarum quaestione. Liber Didymi ad Rufinum, et Explanatio Osee ad Hieronymum. — Transis ad animarum statum, et prolixius fumos meos increpas; atque ut tibi liccat ignorare, quod consulto te scire dissimulas, quaeris a me primum de coelestibus, quomodo angeli, quomodo archangeli sint? quae eis, vel qualis habitatio? quaeve inter ipsos differentia, aut si nulla omnino? quae solis sit ratio; unde augmenta lunae, unde defectus; quis vel qualis sit siderum cursus? Miror quomodo oblitus sis illos versiculos ponere: Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant, Obicibus ruptis, rursusque in seipsa residant: Defectus Solis varios, Lunaeque labores; Unde hominum genus, et pecudum: unde im- [ber et ignes, Arcturum, pluviasque hyadas, geminosque Triones;","prev":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 19.531.529-545","label":"19.531.529 to 19.531.545","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.529","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.529"},"next":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 19.531.572-595","label":"19.531.572 to 19.531.595","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.572","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.572"},"credit":{"text":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}