{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia adversus libros Rufini 19.531.638-661","citation":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.638-661","ref":"19.531.638","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.638","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.638","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.638.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Apologia adversus libros Rufini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"De sacramento in somnio. — De crimine autem perjurii, quia me remittis ad codicem tuum, et ex magna parte in aliis libris tibi Calpurnioque respondi: nunc breviter dixisse sufficiat, te exigere a dormiente quod nunquam vigilans praestitisti. Magni criminis rens sum, si puellis et virginibus Christi dixi saeculares libros non legendos, et me in somnis commonitum promisisse ne legerem. Tua navis, Romanae urbi revelatione promissa aliud pollicetur, et aliud efficit. Mathematicorum venerat solvere quaestiones, et solvit fidem Christianorum. Quae per lonium et AEgeum, Adriaticum atque Tyrrhenum [Al. additur mare] plenis cucurrerat velis, in Romano portu naufragium fecit. Nonne te pudet istiusmodi deliramenta conquirere, et mihi similia objiciendi imponere necessitatem? Esto, alius de te somnium viderat gloriosum; verecundiae tum fuerat et prudentiae dissimulare quod audieras, et non, quasi magno testimonio, alterius somnio gloriari. Vide quid inter tuum et meum intersit somnium. Ego me humiliter reprehensum refero, tu jactanter laudatum te esse congeminas. Nec dicere potes, Nihil mea refert quid alius viderit, cum in luculentissimis libris tuis hac te ad interpretandum dicas ratione commotum, ne vir illustris de te somnium perderet. Hic est omnis conatus tuus; si me perjurium docueris, tu haereticus non eris. De infidelitate calumnia. — Venio ad gravissimum crimen, in quo, post reconciliatas amicitias, me infidelitatis accusas. Fateor, inter cuncta maledicta, quae vel objicis, vel minaris, nihil a me ita repellendum est quam fraus, dolus, infidelitas. Peccare enim hominis est: insidias tendere, diaboli. Ergo ideo in Anastasi immolato agno dexteras junximus, ut tuas Romae schedulas furaremur? ut immissi canes inemendatas chartulas, te dormiente, corroderent? Et hoc credibile est ante nos accusatores parasse, quam tu crimen admitteres? Scilicet noveramus quid in animo volveres? quid alius de te somniatus esset?","prev":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 19.531.618-637","label":"19.531.618 to 19.531.637","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.618","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.618"},"next":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 19.531.662-682","label":"19.531.662 to 19.531.682","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.662","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.662"},"credit":{"text":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}