{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia adversus libros Rufini 19.531.98-114","citation":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.98-114","ref":"19.531.98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.98.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Apologia adversus libros Rufini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Quid enim homo Latinus de interpretatione Graeca poluit immutare? Aut quid subtraheret vel adderet in libris xsspt Άρ/ών, ubi sic contexta sunt omnia, et alterum pendet ex altero, ut quidquid tollere volueris vel addere, quasi pannus in vestimento statim appareat? Quod ergo me mones, ipse facito: paululum saltem humani, si non Christiani pudoris assume, ne despecta et calcata conscientia tua, verbis te purgatum putes, qui rebus urgeris. Si Eusebius auro redemit inemendatas schedulas, quas falsaret, tu profer tuas, quae falsa- …e non sint: et si probaveris nihil in eis haereticum, tunc ille crimine tenebitur falsitatis. Quamvis mutes quamvis corrigas, catholicas non probabis. Se enim error esset in verbis, aut in paucis sensibus, possent detruncari mala, et bona pro his reponi. Ubi autem tota disputatio aequalis est: ut universae rationales creaturae, quae propria voluntate corruerant, in unum postea revertantur statum: ut rursum ex eodem principio aliae sint ruinae; quid habes emendare, nisi cuncta mutaveris? Quod si facere volueris, jam non libros alienos interpretaberis, sed condes tuos. Hoc autem cujusmodi argumentum sit, non intelligo. Quia, inquit inemendatae, et nondum ad purum digestae erant schedulae, idcirco facilius ab Eusebio falsatae sunt. Aut ego tardior sum, aut mihi satis fatuum et obtusum videtur. Si nondum emendatae, nec ad purum digestae erant schedulae, error earum non Eusebio imputabitur, sed mone et tarditati tuae, qui emendare cessasti. Et in eo solo erit iile culpabilis, quia scripta tua cito disseminavit in vulgus, quae tu paulatim emendare decreveras. Sin autem, ut tu vis, eas falsavit Eusebius: quid causaris, arque praetendis inemendatas, et necdum ad purum digestas in publicum prorupisse? Et emendatae enim, et non emendatae similem recipiunt falsitatem. Nullus, inquis, eos habebat libros, aut admodum pauci.","prev":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 19.531.77-97","label":"19.531.77 to 19.531.97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.77"},"next":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 19.531.115-140","label":"19.531.115 to 19.531.140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.115"},"credit":{"text":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}