{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia adversus libros Rufini 19.569.88-106","citation":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.569.88-106","ref":"19.569.88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.569.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.569.88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.569.88.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Apologia adversus libros Rufini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"X, et passim sec. LXX. » His ergo doctus exemplis, nolui mordere mordentem, nec vicem talionis implodere: maluique insaniam excantare furibundi, et unius libri antidotum venenato pectori infundere [Al. inserere]. Sed vereor ne nihil proficiens, illud Davidicum cantare compellar, et his me sermonibus consolari: « Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero. Locuti sunt falsa, furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas, quae non audiat vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus [Al. Deus]. Ad nihilum devenient, tanquam aqua decurrens. Intendit arcum suum, donec infirmentur. Sicut cera, quae fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem (Psal. LVII, 4-9). » Et iterum: « Laetabitur justus, cum viderit vindiciam impiorum: manus suas lavabit in sanguine pectoris. Et dicet homo: si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra (Ibid. 12). » In extrema Epistola scribis manu tua: « Opto te pacem diligere. » Ad quod breviter respondebo: Si pacem desideras, arma depone. Blandienti possum acquiescere, non timeo comminantem. Sit inter nos una fides, et illico pax sequetur.","prev":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 19.569.59-87","label":"19.569.59 to 19.569.87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.569.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.569.59"},"next":null,"credit":{"text":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}