{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia adversus libros Rufini 2.491.149-167","citation":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.149-167","ref":"2.491.149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.149.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Apologia adversus libros Rufini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"» Rogo quae ista licentia figurarum? quae modorum et temporum perturbatio? « Legi dicentes, quibus poterant assertionibus confirmabant. » Et in consequentibus: « Alii asserunt, quod, formatis in utero corporibus, Deus quotidie faciat novas animas, et infundat. Alii, factas jam olim, id est, tunc cum omnia Deus creavit ex nihilo, nunc eas judicio suo nasci dispenset in corpore. » Et hic ordo pulcherrimus. Alii, inquit, asserunt hoc vel illud: alii facias jam olim, id est, tunc cum omnia Deus creavit ex nihilo, nunc eas judicio suo nasci dispenset in corpore. Tam putide et confuse loquitur. ut plus ego in reprehendendo laborem, quam ille in scribendo. Ad extremum posuit: « Ego vero cum haec singula legerim, » et adhuc pendente sententia, quasi novum aliquid protulisset, adjecit: « Ego tamen haec singula et legisse me non nego, et adhuc ignorare confiteor. » Trinitatis mysterium ignoratum antiquis. — O infelices animas, quae tantis vitiorum lanceis vulnerantur! non eas puto juxta Origenis errorem tantum laborasse, cum de coelo in terras ruerent, et crassis corporibus vestirentur, ut nunc et verbis et sententiis hino inde collisas: ut praetermittam χχκέμφατον quo de humani seminis traduce diffundi animae dicuntur. Scio inter Christianos verborum vitia non solere reprehendi; sed ex paucis ostendere volui, cujus temeritatis sit docere quod nescias, scribere quod ignores: ut similem prudentiam et in sensibus requiramus. Mittit epistolam, id est, robustissimum baculum, quo Romanae urbis armetur episcopus: et in ipsa quaestione, pro qua canes latrant, dicit se nescire quod quaeritur. Si ignorat, pro quo sibi calumnia commovetur, quid necesse est Apologiam mittere, quae non habet defensionem sui, sed ignorantiae confessionem? Hoc est suspiciones hominum non sopire, sed serere. Tres super animarum statu ponit sententias, et in fine concludens: « Singula, inquit, me legisse non nego, et adhuc ignorare confiteor.","prev":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 2.491.133-148","label":"2.491.133 to 2.491.148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.133"},"next":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 2.491.168-186","label":"2.491.168 to 2.491.186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.168"},"credit":{"text":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}