{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia adversus libros Rufini 2.491.187-210","citation":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.187-210","ref":"2.491.187","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.187","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.187.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Apologia adversus libros Rufini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"De animabus autem aperte nescis, et inscitiam confiteris: de auctoribus sic nosse te diris, ut putes potius quam praesumas. In solo Origene non ambigis. Dicis quippe, « Hoc sentit Origenes.» Interrogabo te: bene sentit, an male? Nescio, inquis. Quid me igitur missis tabellariis et creberrimis nuntiis docere conaris, ut sciam, quod nescias? Et ne forte non credam imperitiae tuae, et arbitrer te callide reticere quod nosti, juras Deo teste, quod usque ad praesens certi et definiti aliquid de hac quaestione non teneas; et Deo relinquas scire quid sit in vero, et si cui ipse revelare dignabitur. Per tanta saecula tibi nui lus videtur dignus fuisse, cui de hac quaestione Dominus revelarit? Non patriarcha, non propheta, non apostolus, non martyr? Ne tibi quidem, quando in carceribus et exsiliis morabaris, hujuscemodi sacramenta patuerunt? Dominus in Evangelio, « Pater, inquit, revelavi nomen tuum hominibus (Jonan. XVII, 6). » Qui Patrem revelavit, de ani narum statu tacuit: et miraris si contra te fratrum scandat concitentur, cum id nescire te jures, quod Christi Ecclesiae se nosse fateantur? Exposita fide sua, imo inscitiae confessione, transit ad aliud; et excusare se nititur, cur libros »p\\*Αρχών in Latinum verterit. Et haec. scribit ad verbum: « Sane quia audio etiam inde esse disputatum quod quaedam Origenis rogatus a fratribus de Graeco in Latinum transtuli, puto quod omnes intelligant, haec pro solu livore culpari. Si enim aliquid est quod displiceat in auctore, quare id ad interpretem detorquetur? Sicut in Graecis habetur, rogatus sum ut Latinis ostenderem. Graecis sensibus verba dedi Latina tantummodo. Sive ergo in illis sensibus laus inest aliqua, non est mea; sive culpa, similiter non est mea. » « Audio, inquit, etiam inde esse disputatum. » Quam prudenter accusationem suam, disputationem vocati « Quod quaedam Origenis regatus a fratribus de Graeco in Latinum transtuli.","prev":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 2.491.168-186","label":"2.491.168 to 2.491.186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.168"},"next":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 2.491.211-236","label":"2.491.211 to 2.491.236","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.211"},"credit":{"text":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}