{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia adversus libros Rufini 2.491.348-366","citation":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.348-366","ref":"2.491.348","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.348","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.348.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Apologia adversus libros Rufini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Aut iterum, qui Patrem et Filium unius substantiae, quod Graece όμοούσιον dicitur, designavit: in consequentibus statim capitulis alterius esse substantiae et creatum poterat dicere eum, quem paulo ante de ipsa natura Dei Patris pronuntiaverat natum? » Eusebius et Didymus in Origenis scita concedunt. — Haec ipsius verba sunt, negare non potest. Nolo dicas: Verbi causa, ut qui superius dixerat, sed ipsum librum nomina, ubi prius bene dixerit, et postea male ubi Spiritum sanctum et Filium de Dei Patris scribens esse substantia, statim in consequentibus asseruerit creaturas. Nescisne me Origenis habere omnia? legisse quamplurima? Ad populum phateras, ego te intus, et in cute novi. (PERSIUS, Sat. 3.) Vir doctissimus Eusebius (doctissimum dixi, non catholicum, ne, more solito, mihi et in hoc calumniam struas) per sex volumina nihil aliud agit, nisi ut Origenem suae ostendat fidei, id est, Arianae perfidiae. Et multa ponit exempla, et hoc constanter probat. Tibi ergo in quo somnio Alexandrini carceris revelatum est, ut quae ille vera profitetur, falsata contingas? Sed forsitan hic, ut Arianus, ab haereticis addita, in occasionem sui traxit erroris, ne solus male sensisse contra Ecclesiam putaretur. Quid respondebis pro Didymo, qui certe in Trinitate catholicus est? Cujus etiam nos de Spiritu sancto librum in Latinam linguam vertimus (Vid. supra). Certe hic in his, quae ab haereticis in Origenis operibus addita sunt, consentire non potuit; et in ipsis … Αρχών, quos tu interpretatus es libris, breves dictavit Commentariolos, quibus non negaret ab Origene scripta, quae scripta sunt: sed nos simplices homines non posse intelligere, quae dicuntur: et quo sensu in bonam partem accipi debeant, persuadere conatur. Hoc duntaxat de Filio et Spiritu sancto. Caeterum in aliis dogmatibus et Eusebius et Didymus apertissime in Origenis scita concedunt, et quod omnes Ecclesiae reprobant, catholice et pie dictum esse defendunt.","prev":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 2.491.334-347","label":"2.491.334 to 2.491.347","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.334"},"next":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 2.491.367-378","label":"2.491.367 to 2.491.378","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.367","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.367"},"credit":{"text":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}