{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia adversus libros Rufini 2.491.367-378","citation":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.367-378","ref":"2.491.367","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.367","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.367","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.367.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Apologia adversus libros Rufini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Rufinus de adulteratione librorum Origenis. — Videamus tamen, quibus argumentis probare nitatur Origenis ab haereticis scripta vitiata. « Clemens, inquit, apostolorum discipulus, qui Romanae Ecclesiae post apostolos episcopus et martyr fuit, libros edidit, qui appellantur άναγνωρισμέ;, id est, recognitio, in quibus cum ex persona Petri apostoli doctrina, quasi vere apostolica in quamplurimis exponatur: in aliquibus ita Eunomii dogma inseritur, ut nihil aliud quam ipse Eunomius disputare credatur, Filium Dei creatum de nullis exstantibus asseverans. » Et post alia, quae prolixum est scribere: « Quid, quaeso, ait, de his sentiendum est, quod apostolicus vir haeretica scripserit? An id politis credendum, quod perversi homines ad assertionem dogmatum suorum sub virorum sanctorum nomine, tanquam facilius credenda, interseruerint ca, quae illi nec sensisse, nec scripsisse credendi sunt? » Clementem quoque Alexandrinae Ecclesiae presbyterum, virum catholicum, scribit in libris suis interdum Det Filium dicere creatum, et Dionysium Alexandrinae urbis episcopum, virum cruditissimum, contra Sabellium quatuor voluminibus disputat tem, in Arianum dogma delabi. Et sub his exemplis illud agit, ut non ecclesiasticos et catholicos viros male sensisse, sed ab haereticis eorum scripta corrupta esse testetur, et concludat ad extremum, dicens: « De Origene quoque, in quo similiter, ut in his quos supra diximus, quaedam diversitas invenitur, istud non sufficiat sentire, quod de praejudicatis jam catholicis sentitur vel intelligitur viris, ne simili causae, similis sufficiat excusatio. » Si conceditur, ut quidquid in libris noxium reperitur, ab aliis corruptum sit [Al. id si ita est nihil, etc.], nihil eorum erit, quorum fertur nominibus; sed his deputabitur, a quibus dicitur esse vitiatum. Quanquam et illorum non erit, quorum incerta sunt nomina: atque ita fiet, ut dum omnium omnia sunt, nihil alicujus sit. Hac defensionis perturbatione nec Marcion, nec Manichaeos, nec Arius, nec Eunomius accusari poterunt: quia quidquid nos ab his impie dictum objecerimus, discipuli respondebunt, non a magistris suis ita editum [Al.","prev":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 2.491.348-366","label":"2.491.348 to 2.491.366","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.348"},"next":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 2.491.379-401","label":"2.491.379 to 2.491.401","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.379"},"credit":{"text":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}