{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Apologia adversus libros Rufini 2.491.509-528","citation":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.509-528","ref":"2.491.509","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.509","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.509","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.509.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Apologia adversus libros Rufini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Credidi enim ejus esse librum, quem titulus praeferebat, sicut περί Αρχών, et multa alia Origenis opera, plurimorumque Graeciae tractatorum, quae aut ante non legi, aut nunc compellor legere, quaestione haereseos suscitata', ut sciam quae vitate debeam, quae probare. Unde et in adolescentia homilias tantum ejus quas loquebatur ad populum, in quibus non tanta scandala tenebantur, simpliciter rogantibus transtuli, nullis praejudicans ex nis quae probantur, illa suscipere quae manifeste haeretica sunt. Certe (ut compendium longi sermonis faciam) sicut ego ostendo, me ab his accepisse librum qui de tuo codice transcripserunt: sic tu doce a quo exemplar acceperis, ut qui au. ctorem libri dare alium non potuerit, ipse falsitatis reus teneatur. « Bonus homo de bono cordis thesauro profert illa quae bona sunt (Matth. XII, 35); » atque ex pomorum dulcedine, generosi seminis arbor agnoscitur. Epistola supposita Hieronymo. — Scribit frater Eusebius se apud Afros episcopos, qui propter ecclesiasticas causas ad comitatum veneram, epistolam quasi meo scriptam nomine repetisse, in qua agerem poenitentiam, et me ab Hebraeis in adolescentia inductum esse testarer, ut Hehraea volumina in Latinum verterem, in quibus nulla sit veritas. Quod audiens obstupui. Et quia « In ore duorum vel trium stat mune verbum (Deut. XVII, 6; Matth. XVIII, 16; II Cor. XIII, 1), » unique testi, nec Catoni creditum est, idipsum mullorum me ex Urbe fratrum scripta docuerunt, sciscitantium, an ita se haberet, et a quo ipsa epistola disseminata esset in vulgus lacrymabiliter indicantium. Qui hoc ausus est facere, quid aliud non audeat? Bene, quod malitia non habet tantas vires, quantos conatus. Perierat innocentia, si semper nequitiae juncta esset potentia, et totum quidquid cupit calumnia, praevaleret. Stylum meum, qualiscunque est, et formam eloquii vir disertissimus exprimere non potuit: sed inter ipsas praestigias, et alterius personam, qua se fraudulenter induerat, quis esset ostendit.","prev":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 2.491.496-508","label":"2.491.496 to 2.491.508","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.496","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.496"},"next":{"citation":"Apologia adversus libros Rufini 2.491.529-552","label":"2.491.529 to 2.491.552","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.529","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.529"},"credit":{"text":"Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}