{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronicum 11.3.1-13","citation":"Jerome, Chronicum 11.3.1-13","ref":"11.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/11.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/11.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/11.3.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Chronicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa005"},"verse":false,"words":287,"text":"i. Age vero, inquit, nunc ea dicam quae de nobis in Chaldaeorum historiis perquam accurate feruntur, quarum cum nostris litteris in aliis quoque multa est conspiratio. Testis equidem hujusee rei Berosus est, vir gente Chaldæus, atque nobilis inter eoa qui scientiarum disciplinas coluerunt. Quippe is et astronomiæ libros, et quidquid Chaldaeorum ingenia philosophata sunt, ad Graecam linguam transtulit. Hic ergo Berosus priscorum scripturas presse secutus, de diluvio et de hominum supremo exterminio, eadem ratione qua Moses, historiam contexuit: itemque de arca instar capsae adornata, in qua Noachus generis nostri auctor servatus est, quæque ad cacumen Armeniaci montis adhaesit. Deinde Noachi posteros singillatim enumerans, et sua cuique tempora tribuens, ad Nabupalassarum Babylonis et Chaldaeorum regem delabitur, resque ab eo fortiter gestas persequens, ait quo pacto quove consilio filium suum (1) Nabuchodrossorum cum innumeris copiis ingentique apparatu in Ægyplura nostramque regionem miserit, postquam fama ad ejus aures venit, provinciarum harum incolas seditionem moliri. JaIn hic eo profectus omnes ditione sua pressit, Hierosolymitanum templum inflammavit, universumque gentis nostrae populum laribus eversum ad Babylonicum agrum traduxil. Aique ita contigit urbi destrui, temploque in ruinis considere septuaginta annis ad Cyrum usque Persarum regem primum. Ait autem, Babylonium hunc regem dominatum esse.Egypto, Syriae, Phœniciæ et Arabiæ, praecellentem omnibus vi et strenuitate qui ante eum Chaldaeis et Babyloniis imperaverant. i. Ipsa vero Berosi verba attexam, cujuscen.odi ea se mihi obtulerunt. Ut pater illius Nabupalassarus edoctus est, summum satrapam, quem procuratorein Ægypto, Syriae Phœniciæque praefecerat, conversis aruis fidem mutasse, cum ipse per se jam ail pœnas expetendas (2) non valeret, partem copiarum quamdam filio suo Nabuchodrossuro, valida tunc aetate juveni, tradidit, eumque satrapam bello persequi jussit. Nabuchodrossorus (3) statim ac eo venit manusque conseruit, superior rebelli evasit, illasque denuo regiones imperio suo subjunxit.","prev":{"citation":"Chronicum 10.4","label":"Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/10.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/10.4"},"next":{"citation":"Chronicum 11.3.14-24","label":"11.3.14 to 11.3.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/11.3.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/11.3.14"},"credit":{"text":"Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}