{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronicum 13","citation":"Jerome, Chronicum 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/13.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Chronicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa005"},"verse":false,"words":202,"text":"Belus crat, inquit, Assyriorum rex, et sub eo Cyclopes fulguribus fulminibusque micantibus Jovi cum Titanis praelianti opem ferebant. Reges quoque Titanorum eo tempore cognoscebantur, quorum e numero erat Ogygus rex. Mox paucis interjectis, suhdit gigantes bclimn diis intulisse atque occidione esse cæsos: strenuos deorum adjutores fuisse Herculem et Bacchium (I), qui et ipsi erant Titani: Belum, de quo antea diximus, mortem obiisse, qui etiam Deus existimatus sit. Post hunc Assyriis dominatum esse Ninum annis quinquaginta duobus, qui uxorem duxit Semiramidem. Post eum, Semiramidem rexisse Assyrios annis quadraginta duobus. Zamem, qui et Ninyas, successisse. Deinceps Assyriorum, qui consecuti sunt, reges singillatim ordinatimque numerat usque ad Sardanapallum, nominatim quemque compellans: quorum etiam nos paulo post et nomina ct tempora dominationis ponemus. Profecto et ille * in eo, quem digessit, canone sic. de his loquitur: PrImo Assyriorum reges disposuimus, exordiumque a Belo duximus: et quoniam haud traditum certo est quot hic annis regnaverit (2), nihil præter nomen aschpsimus. A Nino autem principium chronologiae fecimus, et in alterum Ninum** qui Sardanapallo successit, desivimus: prorsus ut perspicue definiteque tum summa temporum, tuin singulorum regum anni patefierent. Sic videlicet annorum mille octoginta supra ducentum summa exsurgit. Hæc Castor. Cæterum et Siculus *** Diodorus, qui Bibliothecam coacervavit, eadem fere narratione utitur.","prev":{"citation":"Chronicum 34","label":"Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Abydeni de regno Assyriorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/34"},"next":{"citation":"Chronicum 14.2","label":"Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/14.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/14.2"},"credit":{"text":"Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}