{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronicum 19-2","citation":"Jerome, Chronicum 19-2","ref":"19-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/19-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/19-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/19-2.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Chronicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa005"},"verse":false,"words":261,"text":"Quomodo hi Ægyptiorum chronologia tempora quoque Æthiupum contineantur. Quomodo item Ptolemæi Ægyptum Alexandriamque tepuerint. De ratione chronologiæ apud Ægyptios. Peractis Chaldæorum et Assyriorum atque Ilebræorum chronologiis, rcs postulat, ut ad fastor MIN Ægyptiacorum tractationem accedamus. Diodorus primo historicæ Ribliothecæ suæ libro hæc verba scribit. Fabulantur apud cos quidam, initio deos et heroas dominatos esse in Ægypto annis paulo minus sexdecim millibus (4): postremum autem deorum regnavisse Isidis filium Orum. Aiunt deinde potitos esse regionis homines, ducto initio a Myride, annis paulo minus quinque millibus usque aJ olympiadem octogesiinam supra centesimam (5), qua ætate nos in Ægyptum,.eunus, potiente regni Ptolemæo, qui novus Dionysus appellabatur. Cæterum corum qui regioni cum imperio præfuerunt, plurimi numerantur indigenx; minhna pars Æthiopum, Persarum atque Macedonum. Æthiopes dominati sunt quatuor, et hi quidcm haud continua scrie sed ex intervallo, anNis paulo minus XXXVI. Persæ autem nationi hnic Cambysis regis armis subactæ imperaverunt annis CXXXV, compilatis cHam temporibus, quibus Ægyptii rebellaverunt, propter gravissimae tyrannidis impat ientiam, Persarumque irnpietatem in indigenas dcos. Extremi Macedones gubernacula tenuerunt, eorumque successores annis CCLXXVI. Reliquo omni tempore rcgibus indigenis usi sunt, viris quideln CDLXX, feminis autem v. Horum omnium consignatas litteris memorias sacerdotes tenebant in templis (6), ab ultima ætate perpetuo ordine traditas, quantus IIi irum quisque rcx fuisset viribus, strenuitate, indole, victoriis, rebusque caeteris sua aetate perpetratis. Sed enim singulorum actus scribi a nobis plane nullius usus est atque supervacaneum, praesertim cum multi ex his nihil admodum utile sua aetate aggressi sint. Hactenus Diodorus. Opportunum commodumque est etiam ex Manethone res Ægyptiacas hic subnectere, in quo præsertim auctore historia ista niti videtur.","prev":{"citation":"Chronicum 18.9","label":"Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/18.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/18.9"},"next":{"citation":"Chronicum 20.1","label":"Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/20.1"},"credit":{"text":"Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}