{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronicum 19-3","citation":"Jerome, Chronicum 19-3","ref":"19-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/19-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/19-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/19-3.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Chronicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa005"},"verse":false,"words":263,"text":"Quomodo in Ægyptiorum chronologia tempora quoque Æthi pum contineantur. Quomodo item Ptolemæi Ægyptum Alexandriamque tepuerint. De ratione chronologiæ apud AEgyptios. Peractis Chaldæorum ct Assyriorum atque Hebræorum chronologiis, res postulat, ut ad fastorum Ægyptiacorum tractationem accedamus. Diodorus primo historicæ Bibliothecæ suæ libro hæc verba scribit. Fabulantur * apud eos. quidam, initio deos et heroas dominatos esse in Ægypto annis paulo minus sexdecim millibus ( 4 ): postremum autem deorum regnavisse Isidis filium Orum. Aiunt deinde potitos esse regionis homines, ducto initio a Myride, annis paulo minus quinque millibus usquc aJ olympiadem octogesimam supra centesimam (5), qua ætate nos in Ægyptum venimus, potiente regni Ptolemæo, qui novus Dionysus appellabatur. Cæterum eorum qui regioni cum imperio præfuerunt, plurimi numerantur indigenae; minima pars Æthiopam, Persarum atque Macedonum. i£thiopcs dotninati sunt quatuor, et hi quidem haud continua serie sed ex intervallo, annis paulo minus XXXVI. Persai autem nationi huic Cambysis regis armis subactæ imperaverunt annis CXXXV, computatis etiam temporibus, quibus Ægyptii rebellaverunt, propter gravissimæ tyrannidis impa ientiam, Persarumque impietatem in indigenas dcos. Estremi Macedones gubernacula tenuerunt, eorumque successores annis CCLXXVI. Reliquo omni tempore regibus indigenis usi sunt, viris quidem CDLXX, feminis autem v. Horum omnium consignatas litteris memorias sacerdotes tenebant in templis (G), ab ultima a tate perpetuo ordine traditas, quantus ni irum quisque rex fuisset viribus, strenuitate, indole, victoriis, rebusque caeteris sua aetate perpetratis. Sed cnim singulorum actus scribi a nobis plane nullius usus est atque supervacaneum, præsertim cum multi ex his nihil admodum utile sua aetate aggressi sint. Hactenus Diodorus. Opportunum commodumque est ctiam cx Manethone res Ægyptiacas hic subnectere, in quo præsertim auctore historia ista niti videtur.","prev":{"citation":"Chronicum 21.1.22-31","label":"21.1.22 to 21.1.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/21.1.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/21.1.22"},"next":{"citation":"Chronicum 20.1-2","label":"Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/20.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/20.1-2"},"credit":{"text":"Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}