{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronicum 2-21","citation":"Jerome, Chronicum 2-21","ref":"2-21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/2-21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/2-21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/2-21.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Chronicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa005"},"verse":false,"words":216,"text":"Romani per legatos ab Atheniensibus jura petierunt, ex quibus duodecim tabulae perscriptae. d Abaris Hyperboranas hariolus agnoscitur. e Tribuni plebis et aediles Romae facLi,consulibus ejectis. g Herodotus, cum Athenis libros suos in concilio legisset, honoratus est. b Crates comicus, et Tclesilla, ac Bacchylides lyricus clari habentur. Praxilla quoque et Cleobulina sunt celebres. c Templum Junonis, quod in Argis fuerat, incensum. f Athenienses et Lacedæmonii foedus triginta annorum ineunt. A Nehemias Hebraeus minister vinarius Artaxerxis regis Persarum, concedente sibi domino suo, vice. simo ejus anno de Babylone venit in Judaeam: et tricesimo secundo muros urbemque restituit. Scribit Ezras sub pontifice Joiade lilio Joasib, cui successit Joannes filius suus, et deinde Jaddus, Qui tempore Alexandri Macedonis tuit, opus fuisse completum. Hucusque Hebraeorum divinae Scripturae annales temporum continent. Ea vero quae post haec apud eos gesta sunt, exhibebimus de libro lIachabaeorum, et Josephi, et Africani scriptis, qui deinceps universam historiam usque ad Romana tempora persecuti sunt. i Melissus physicus agnoscitur philosophus. a. CCCX. m Phidias eburneam Mineream facit Atheniensibus. Fidenates contra Romanos rebellant. o Aristophanes clarus habetur, et Sophocles poeta tragicus. k Euripides tragœdiarum scriptor clarus habetur, et Protagoras sophista, cujus libros decreto publico Athenienses combusserunt. I Romae rursum consules creati. n Theætetus mathematicus agnoscitur. p Gens Campanorum in l'alia constituta. a Socrates philosophus plurimo sermone celebratur.","prev":{"citation":"Chronicum 1-22","label":"Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Ccc","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/1-22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/1-22"},"next":{"citation":"Chronicum 433","label":"Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Cocxx","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/433","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/433"},"credit":{"text":"Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}