{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronicum 22","citation":"Jerome, Chronicum 22","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/22.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Chronicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa005"},"verse":false,"words":332,"text":"Atque interim inconsulte non est praetermittendum, ab Africano item Chronologiæ quinque Iibros esse confectos, qui, meo quidem judicio, in his de quibus nunc agimus, crasso errore vagatur. Namque ab exitu Mosis ad Salomonem templique Hicrosolymitani aedificium suis quidem peculiaribus calculis supputat annos DCCXLIV: cujus temporis magnam partem sine testimonio statuens, peccat; non eo solum nomine quod divini sermonis libro adversatur, verum etiam quod a se temere fictos centum annos obtrudit ∗∗∗. Quippe auget annos seniorum, qui post Josuam fuerunt, quos annos scribit xxx: deinde post Samsonem popularis potestatis (5) annos XL rursusque pacis annos xxx. Atque tot annorum excessum sine debita confirmatione tacite constituens, multorum annorum vim marte proprio inter Mosis tempora regnumque Salomonis inserit, quod spatium annis plus septingentis ct quadraginta definit. Sed enim quot antra procreationes exstiterint inspiciendum est, atque indidem cognoscendum, quam infirmo verborum artificio Africanus utatur. Enimvero (6) quoniam ab Abrahamo ad Davidem xiv numerantur procreationes (7); sub Mose autem nona jam procreatio agebatur (8), sub quo videlicet Naason filius Aminadabi cognoscebatur, tribus Judae princeps, qui et in deserto obiit: erat enim ex iis qui i£gypto excesserant, atque in primum numerorum censum relati sunt (9); satis constat ne a reliquis quidem quinque post Naasonem usque ad Davidem procreationibus eum numerum annorum expleri. Naason enim genuit Salmonem; hic Boosum; hio Obedum; hic Jessem; hic Davidem (to). Qui ergo fieri potest, ut intra quinque procreationum fines post Mosem septingentorum annorum spatium contineatur? Si enim aliquis aequis pattibus tempus in singulas procreationes dispertiat, anni hominum singulorum ante nuptias CXL emergent, cui rei nenio sapieris fidem adjunget. Quippe et ipse Moses anno ætatis CXX obiit (1), itemque ejus successor Josua anno centesimo decimo naturæ concessit (2): ante qvos Josephus vitam suam omnino intra cx annes conclusit (3i. Adde his antiquiorem quoque illum Jacobum, alio nomine Israelem, Judæorum omnium patriarcham, qui ei ipse pius annis CXLV non visit (4). Ergo absurde dicitur quisquam seqniore tempore, nempe post Mosem, tam longævus fuisse, quam snperius innuimus: adeoque Africa- Dus bac i. re hallucinatus cst (5).","prev":{"citation":"Chronicum 21","label":"Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Secundum Hebraicum Samaritanorum Exemplar","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/21"},"next":{"citation":"Chronicum 23","label":"Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Secundum Hebraicum Samaritanorum Exemplar","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/23"},"credit":{"text":"Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}