{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronicum 22.3.20-36","citation":"Jerome, Chronicum 22.3.20-36","ref":"22.3.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/22.3.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/22.3.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/22.3.20.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Chronicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa005"},"verse":false,"words":291,"text":"Hinc potestate aequata usque ad decimum septimumque annum perrectum est. Mox ab octavo decimo unius Philometoris nomen scribebatur. Gum enim minor natu frater majorem imperio deduxisset, hic a Romanis reductus est: qui Ægypti quidem dominationem capessit, fratti autem Libyam regendam concedit (6). Solus igitur regnum obtinet, in eoque manet annis XVIII. Post hunc denique in Syria exstinctum (is enim eam quoque regionem ditione tenuit), Cyrene accersitus Evergetes rexque appellatus annos suos inde putare incipit ex quo rei habitus fuerat: itaui,fratre moriente, videretur ipse regnavisse jam annis xxv, ejusdelnque anni censeantur LIV (7). Namque annum Philometoris tricesimum sextum, qui dicendus erat sui regnantis primus, ipse vicesimum quintum scribi jussit. ILa flunt utriusque simul anni LXI (8); Philometoris quidem XXXV (9), reliqui Evergetæ: quod si hi segregentur separatiinque putentur, error in rationes incurret. Ptolemaeo Erergetæ secundo nati sunt filii duo ex Cleopatra, uterque nomine Ptolemaeus, sed major natu cognomento Soter, minor Alexander. Major natu primus imperat, matris praesidio regnum adeptus: cui cum obsequens esse videretur, aliquandiu certe matre benevolente usus est (10). Decimo (11) tamen regni anno cum patris matrisque suæ familiares occidisset, ob hanc animi crudelitatem matris jussu dejectus imperio est, fugaque in Cyprom evasit. Minorem natu accivit mater Pelusio urbe, secumque regem constituit. Regnavit ergo cum matre minor, communicato utrique hnperii nomine: et Cleopatræ quidem dictus est annus XI (1). Ptolemaei vero Alexandri octavus: namque et Lic fratris quoque tempora sibi sumpsit, a quarto illius regnantis anno, quo tempore ipsemet (2) Cyprus dominari coeperat. Atque hæc consuetudo viguit vivente Cleopatra: qua exstincta, ad unum Alexandrum signa honoris deferri coeperunt. IIic annis omnino octodecim, postquam Alexandriam venerat, imperium rctinuit: dicebatur tamen annum jam sextum supra vicesimum imperare. Decimo nono anno adversus milites suos ira concepta, vires contra eos contrabebat in Ægypto;","prev":{"citation":"Chronicum 22.3.1-19","label":"22.3.1 to 22.3.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/22.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/22.3.1"},"next":{"citation":"Chronicum 22.3.37-39","label":"22.3.37 to 22.3.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/22.3.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/22.3.37"},"credit":{"text":"Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}