{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronicum 27","citation":"Jerome, Chronicum 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/27.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Chronicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa005"},"verse":false,"words":259,"text":"Quid ergo jam superest, nisi ut ad testimonium, quod libris Regnorum (3) petitur, progrediamur? Jam vero Regnorum libri vehementer affirmant spatium temporis universum, ab excessu filiorum Israelis ex Ægypto ad Salomonem templique ædificium, annis constare CDXL; quanquam Hebraica exemplaria babent CDLXXX. Ait enim tertius liber Regnorum (4). anno quadragesimo supra quadringentesimum, post discessum ab Ægypto, cæptam esse aSalomone divinæ domus structuram: in llebraicis autem anno octogesimo supra quadringentesimum legitur. IJ vero aevum annorum CDLXXX doctores Judæorum accurate colligi affirnant (5), si anni quibus alienigenæ potili sunt Hebræcorum haud separatim æstimentur, sed dominalio tantummodo Judicum populi supputetur, in quam tempora quoque externæ tyrannidis confcrantur: quo facto, quadringentos diserte et octoginta annos conflari aiunt. Porro proco Apostolus haud mihi videtur aliquam cbronologiam voluisse proponere, neque definita sententia supputationem aliquam tradere prædictorum annorum, neque, seposita salutaris verbi doctrina, dare operant tractatioinbus temporum; verum (ommuni vidctur usus libri lectione Judicum qui jus dixerunt. Sed tamen Regnorum liber evidenter tradit ab exilu all Solomonem annorum CDXL vcl CDLXXX congeriem Atqui nihilominus si tempora Judicum singillatim ponamus, rursusque singillatim annos quos libcr Judicum dominationi alienigenarum concedit, summa temporis a Mose ad Salomonem in sexcentos anos consurget. Nimirum Mosis in deserto agentis sunt anni XL; tum Josuæ XXVII; postea Judicum et alien genarum CDL, teste Apostolo, Judicumquc libro ii, idem conspirante; dcinceps Samuclis et Saulis anni XL; demum Davidis XL, ac Salomonis IV usque ad templum constructum; summa annorum DC est. Si enimvero sententia illa, in qua prædictarum quinque procreationum singuli homines annos CXX nati nuptias dcmum faciunt, ea, inquam, toto cœlo a veritate fideque aberrat.","prev":{"citation":"Chronicum 25","label":"Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Ex Libro Judicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/25"},"next":{"citation":"Chronicum 28","label":"Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Ex Libro Judicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/28"},"credit":{"text":"Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}