{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronicum 45.47.34-48","citation":"Jerome, Chronicum 45.47.34-48","ref":"45.47.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/45.47.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/45.47.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/45.47.34.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Chronicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa005"},"verse":false,"words":293,"text":"Ergo imperium bifariam divisum est: quod Grypus usque ad centesimæ septuagesimæ olympiadis quartum annum insedit, annis post reditum quindecim in regia potestate versatus: ita ut annis omnino sex supra viginti regnaverit, nempe undecim imperio integro, qnindecim bifariam diviso. Jain ipse Cyzicenus a centesimæ sexagesimæ septimæ olympiadis primo anno dominatus est, primo autem centesimæ septuagesimae primae defunctus, postquam annis octodecim regnaverat, et quinquaginta vitam produxerat. Porro necis ejus ratio ejusmodi fuit. Grypo Antiocho eo quod diximus tempore fatis functo, Seleucus hujus lilius adducto exercitu urbes plurimas subigebat. At vero Cyzicenus Antiochus contractis Antiochiae copiis manus infelici Marte conseruit: tum equo inter hostes clatus, quum jam capiendus esset, educto gladio ipse sihi vitam exhausit. Quo facto regnum universum cum ipsa Antiochia in Seleuci potestatem redactum est. Contra eum tamen bellum aluit residuus Cyziconi Gilius Antiochus. Rcapsc prælio in Cilicia prope urbem Mopsuestiam patrato, victoriam Antiochus adeptus ess. Seleucus autem in urbem fuga elapsus, sciscitabatur a civibus num se agnoscerent (1): cumque se agnitum audisse:, ne vivis combureretur, manus illico sibi attulit. is. Tum fratres ejus, qui gemini dicebantur, Antiochus et Philippus cum exercitu adventantes vi urbem ceperunt, fratrisque ulciscendi causa eamdem subverterunt. Ilos tamen Cyziceni filius armis petiit ac debellavit: atque ex his quidem Antiochus Seleuci frater pugna excedens, equo temere oberrans, in Orontem amnem delapsus vortice haustus periit. Reliqui erant, qui de regno inter se decertarenl, Philippus Seleuci frater Grypo Antiocho natus, et Antiochus Cyziceni filius. Iii orsi ab:.uno primo (2) olympiadis centesimæ soptuagesimae primae non sine delectis exercitibus, Syriæ partem singuli tenebant, bellumque pro Syriæ universitate gerebant, donec superatus Antiochus ad Parthos se fuga recepit. Idem postea per Pompeium sibi conciliatuln agebat, ut in Syriam reduceretur: verum hic pecunia ab Antiochenis accepta, nullaln illius curam gessit, urbique libertate proprioque jure frui concessit.","prev":{"citation":"Chronicum 45.47.17-33","label":"45.47.17 to 45.47.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/45.47.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/45.47.17"},"next":{"citation":"Chronicum 45.47.49-93","label":"45.47.49 to 45.47.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/45.47.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/45.47.49"},"credit":{"text":"Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}