{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronicum 5.12-26","citation":"Jerome, Chronicum 5.12-26","ref":"5.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/5.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/5.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/5.12.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Chronicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0162.stoa005"},"verse":false,"words":283,"text":"Unde praemonendum puto, ut prout quaeque scripta sunt, etiam colorum diversitates serventur, ne quis irrationabili aestimet voluptate oculis tantum rem esse quaesitam, et dum taedium scribendi fugit, labyrinthum erroris intexat. Id enim elucubratum est, ut regnorum tramites, qui per vicinitatem nimiam pene misti erant. distinctione minii separarentur, et eumdem coloris locum quem prior membrana signaverat, cx adverso positi numeri retinerent, vel etiam pos:erior scriptura servaret. Nec ignoro multos fore, qui solita libidine omnibus detrahendi (quod vitare non potest nisi qui oinnino nil scribit), huic volumini geminum (1) dentem infigant. Calumniabuntur tempora, convertent ordine:n, res arguent, syllabas eventilabunt: et quod accidere plerumque solet, negligentiam librariorum ad auctores referent. Qaos cnm possim meo jure repercutere, ut si displicet, non legant, malo breviter placatos dimittere, ut ct Græcorum fidem suo auctori assignent; et quM! nova inscruimus, de aliis probatissimis viris libata cognoscant. Sciendum etenim est me ct interpretis et scriptoris ex parte officio usum, quia ei Græca fidelissime expressi, et nonnulla quae mibi intermissa videbantur, adjeci, in Romana max'me historia, quam Euscbius hujus conditor libri non tam ignorasse, ut eruditus, quam ut Græce scribens, parum suis necessariam perstrinxisse milii videtur. Itaque a-Nino et Abrabam usque ad Trojæ captivitatem pura Græca tran slatio rst (2). A Troja usque ad vicesimum Constantini annum nunc addita, nunc mista sunt plurimn, quæ de Tranquillo, et cæteris illustribus historicis curios ssime excerpsimus. A Constantini autem supradicto anno usquc ad consulatum Augustorum Valentis sexies et Valentiniani iterium lotum mcum est. Quo fine contentus, liquum tempus Gratiani et Theodosii latioris historiæ stylo reservavi: non quo do viventibus timucrim libere et vere scribere; timor enim Dei timorem hominum repellit; scd quoniam debacchantibus adhuc in terra nostra Barbaris, incerta suut omnia.","prev":{"citation":"Chronicum 5.1-2-11","label":"5.1 to 5.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/5.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/5.1-2"},"next":{"citation":"Chronicum 2.1-2-12","label":"2.1 to 2.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/2.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/2.1-2"},"credit":{"text":"Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}