{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Librum Job 13.20.8-11","citation":"Jerome, Commentarii In Librum Job 13.20.8-11","ref":"13.20.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.20.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.20.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.20.8.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarii In Librum Job","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum: abscondet illud sub lingua sua. Dulcia mala sunt impie, blasphemia et caetera oris peccata. Abscondet sub lingua sua, dicens: ubi est ei laboret dolor, et defondet atque celabit, ut ait Scriptura: Qui contegit iniquitatem suam, non prosperabitur. Parcet illi, et non derelinquet illud. id est, palpat, fovet, et nutrit malum suum, et delectans se in illo, numquam poenitet, ut ab eo discedat. Et celabit in gutture suo. Illud dicere mihi videtur, quod semper sit ad blasphemandum paratus, et non prius saltem per aliquam morsun cogitat quid dicturus est: quia jam paratam habet blasphemiam, quam cum maledictione cordis effundat. Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. Ponis scilicet tota vita hujusmodi hominis, est delectatio peccatorum, dulcedo illecebrarum, et suavitas, quae amara illi, et mortifera postmodum erit. Quod autem dixit in venire ejus, hoc ait, quod etiam in corde auo pro iniquitatibus suis, amaros dolores, acerbos et nimios conscientia torquente patiatur.","prev":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.20.7","label":"Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.20.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.20.7"},"next":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.20.12","label":"Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.20.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.20.12"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}