{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Librum Job 13.25.2","citation":"Jerome, Commentarii In Librum Job 13.25.2","ref":"13.25.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.25.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.25.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.25.2.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarii In Librum Job","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"Et super quem non surget lumen illius? Ipse enim illuminat omnem hofninem venientem in hunc mundum. Numquid justificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere? Manifestum est, quod inopia respondendi, eadem quae dixerant, frequentius repetant. Ecce luna etiam non splendet, et stelloe non sunt mundoe in conspectu ejus. Sub nomine lunae, sive stellarum, angelos et supernas potestates intelligere possumus, qui ad comparationem divinae reverentiae, immundi et tenebrae possunt videri: ex eo utique, quoniam natura conditae creaturae, licet non peccent: capaces tamen peccati sunt: ut apparuit in aliis angelis ejusdem naturae peccantibus. Sed post eos nullum angelorum peccasse, credendum est, quia omne liberum suum arbitrium in solius Dei charitatem verterunt: sicque immobiles facti sunt, persistentes in veritate, in qua praedictus angelus cum suis stare noluit. Proinde angelorum voluntas per amorem Dei facta est inconvertibilis, quae in Deo est per naturam. Ideo illi soli incorrupto honor, et gloria. Potest et de his elementis dicere, quod ideo immunda dicantur, quia non semper luceant, vel quod corpora tantum illuminent, et non mentes, sicut Deus, qui utrumque facere consuevit.","prev":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.25.1","label":"Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.25.1"},"next":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.25.3","label":"Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.25.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.25.3"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}