{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Librum Job 13.26.8","citation":"Jerome, Commentarii In Librum Job 13.26.8","ref":"13.26.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.26.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.26.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.26.8.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarii In Librum Job","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Columnoe coeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus. Stabilitatem ergo solummodo permanentem in natura angelorum, columnarum nomine sentiamus, quia non solum immobiliter in sanctitate perseverantes sunt: sed etiam aeternae beatitudinis gloria speciosi. Nam de futura immobilitate hominum, ita ait Filius Dei: Qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei. Sed et ipsa Ecclesia, quae est sanctorum omnium congregatio, pro aeterna sibi in Domino stabilitate, columna et fundamentum dicitur veritatis. Potest et de sanctis angelis ita intelligi: ut pro charitatis suae ac dilectionis intuitu, columnae dicantur, eo quod pro salute hominum curam gerant, pro quibus sunt pio affectu solliciti, quod eis quasi ad pondus cogitationum accedere videtur. Et secundum tropicos intellectus, coeli nomine significari Ecclesiam noverimus, in qua coelorum mysteria celebrantur. Hujus itaque coeli, id est Ecclesiae, columnae sunt apostoli, et caeteri qui gratia simili sunt, qui portant ac sustinent diversarum persecutionum ingruentia sibi pericula. Et animae hominum aliquando coeli inteliiguniur. Harum animarum quas per metaphoram coelos diximus: columnae sunt cogitationes suae: ipsis quippe anima sustinetur, et regitur: et ne aerugine peccati nutet ac titubet, consilii stabilitate firmatur. Quia hoc saepius contingit humanae fragilitati, ut ubi cautio minor intuentium est, impulsur peccati columnae, id est, bonae cogitationes in parte altera defigantur. Et idcirco tremunt ac pavent ad nutum minantis Dei: suum horrendum judicium praedicantis. Non enim cogitationes animae istae sunt propriae, tamquam sibi natura inessent, quae utique in natura existente sunt, et naturae existentis ministerium, sine quibus natura rationalis non est: quoniam ut dixi, ipsae per se non sunt, sed motus invisibiles sunt subsistentis naturae.","prev":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.26.7","label":"Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.26.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.26.7"},"next":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.26.9","label":"Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.26.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.26.9"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}