{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Librum Job 13.27.2","citation":"Jerome, Commentarii In Librum Job 13.27.2","ref":"13.27.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.27.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.27.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.27.2.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarii In Librum Job","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, non loquentur labia mea iniquitatem: nec lingua mea meditabitur mendacium. Absit a me justos vos esse judicem. Ruc et illud pertinet quod de Domino io Unia scribitur: Quiesce ab homine, cujus spiritus in naribus ejus, quia excelsus reputatus est ipse. Donec autem adverbium, secundum hunc intellectum quo de Salvatore nostro seriem intelligentiae hujus texuimus, non ita ut sonat dictum existimemus, tamquam dixerit, Quoadusque est halitus vitae hujus in me: id est, antequam moriar; sed donec, pro semper atque perpetuo hoc loco dictum esse noverimus. Sicut ait ipse Dominus ad populum per prophetam: Ego sum, ait Dominus, et donec senescatis ego sum. Non enim post senectutem hominum Deus non erit, cum eisdem potius sene cantibus, Deus perpetuo maneat. Ad illud autem quod Psalmista ait; Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; quid dicimus? quod posteaquam inimici subjecti fuerint, Christus non sessurus sit ad dexteram Dei Patris? et ubi erit illud quod ait angelus: Et regni ejus non erit finis? Propter quod do– nec, in talibus locis, ut dixi, pro perpetuo est in– telligendum. Nec non …et illud quo de Joseph, et beata Maria evangelista ait, Non cognoscebat donec peperit filium. Quis enim est super venerandae beatae Mariae virginitate ita blasphemas, ut hoc saltem audeat cogitare, ut post Deum Salvatorem, filium suum, illa virum cognoverit? Proinde secundum veritatem fidei catholicae, donec et hic sicut supra dictum est, pro semper intelligamns. Ait ergo Do– minus Jesus, quia semper halitus divinitatis in me est, quia secundum id quod homo sum. et in Deo conditus sum et creatus: habeo in me spiritum Patris mei, meumque substantialiter: sequitur ergo ita dicens: Donec deficiam non recedam ah inno– centia inca. Quia ergo innocentiam non morum industria acquisivi, sed in ea ut natus sum, ita sum justus, et innocens.","prev":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.27.1","label":"Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.27.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.27.1"},"next":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.27.3-4","label":"13.27.3 to 13.27.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.27.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.27.3"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}