{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Librum Job 13.3.9","citation":"Jerome, Commentarii In Librum Job 13.3.9","ref":"13.3.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.3.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.3.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.3.9.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarii In Librum Job","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job","urn":null},"verse":false,"words":159,"text":"Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. Variis modis et exemplis dicit, quod poenas istas in quibus erat, non d…buerat pati. Quare non in vulva mortuus sum? Et deinceps ait: Nunc autem dormiens silerem, et somno meo requiescerem cum regibus et consulibus. Forte exemplum contra eos est, qui dicunt non resurrecturos, nisi qui juxta ordinem nati fuerint. Si enim concepti moriuntur in utero, necesse est, quia vivi luerint: et quidquid moritur, haud dubie quia resurget. Ita quod in membris fuit et vixit, et natura minus dederit: hoc resurrectione in integrum reparabitur: sic enim humani generis instauratio in melius totum reddet, quod natura fraudaverat. Dicit etiam abortiva, quae in natura humana degenerata sunt, a poenis esse aliena, qui sibi solitudines magis quam domus aedificant. Habitat enim diabolus in civitatibus desolatis, et in domibus desertis. Non habentes hospitem Deum, et possident aurum, ut sunt philosophi, et alii sapientes hujus mundi, fulgorem boni ingenii, splendoremque eloquii.","prev":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.3.8","label":"Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.3.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.3.8"},"next":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.3.10","label":"Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.3.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.3.10"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}