{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Librum Job 13.40.1","citation":"Jerome, Commentarii In Librum Job 13.40.1","ref":"13.40.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.40.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.40.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.40.1.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarii In Librum Job","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti? Ibices ipsi sunt, quos Graeci tragelaphos vocant, admixto nomine hirci et cervi, eo quod necesse est, ut simile sibi aliquid haec animalia habeant, et unum horum puto in Canticis canticorum damulam vocari, quae aliquando, et caprea, secundum legem mactabantur. Et in Cantico canticorum crebro simul ponuntur, et munda appellantur, quoniam cornuta essent, et ruminarent, ungulamque dividerent. Istius ibicis sunt et alia animalia quasi ejusdem generis, ut est, corvorum, sicut in Lege dicitur: Et omnes corvini generis aves non manducabitis. Haec ergo animalia, vel maxime in saxis nutriuntur, et in cavernis petrarum. Ibicum tempus quando pariunt nosti, ait Dominus ad Job: vel quando cervae parturiunt observasti? Quanta alia sunt in Scripturis magis obscura atque ab hominum notitia longe remo…a, de quibus aliqua iu boc libro ipse Dominus videtur dixisse, quam sunt quae ad Job nunc loquitur: quod enim laboris est nosse tempus cervarum, et ibicum parturientium? aut unde tam latebrosum est humanae notitiae, ut possit tempus horum animalium parientium penitus ignorare, praesertim cum haec ipsa animalia pene in medio hominum commorentur. Proinde, ne sit apud quosdam hic sermo Domini vilis, et forte ab eis superfluus existimetur, altius quod dixit intuendum est, ut dicamus in mysteriis sub nomine horum animalium, praefiguratos apostolos et apostolicos viros, et omnes praedicatores veritatis: qui in fortitudine fidei et patientia, velut in petris per spiritum imbuentem eos, verbum Evangelii perfecte in se formatum parturiant, vel cum doloribus persecutionum parturiant. In petra parturiebat et ille qui dixit: Nam in Christo per Evangelium ego vos genui. Hoc igitur tempus futurum constitui, et animas praedictorum, velut cervas, quae de timore meo concipiunt, ut spiritum salutis pariant super terram, tu forsitan, quasi obstetricantis officio, diligentissima sollicitudine observasti, dans cis os, …et sapientiam de utero mentis suae, minus fortasse solidum, vel integrum verbum praedicationis, vel ut fetum in hanc effunderent lucem.","prev":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.39.40.22-24","label":"13.39.40.22 to 13.39.40.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.39.40.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.39.40.22"},"next":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.40.2","label":"Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.40.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.40.2"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}