{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Librum Job 13.41.10","citation":"Jerome, Commentarii In Librum Job 13.41.10","ref":"13.41.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.41.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.41.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.41.10.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarii In Librum Job","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus. Quod umbrae corporum sint, nemo dubitat: sed umbra in Scripturis divinis aliquando requies, et refrigerium intelligitur, aliquando poenae. Unde dicitur, umbra mortis. Aliquando umbrae, peccata esse referantur, quae tamquam umbra corpori, ita morti vicina sint. In peccatis ergo diubolus habitat, et requiescit in secreto cogitationum, sive etiam lumborum: unde et loca humentia appellantur. Sive in secretis, id est, in absconditis Dei, quae Deus utique non requirit, et velut se indigna non visitat: de quibus absconditis propheta ait ad Deum: De absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Peccata ergo tamquam tenebrae absconduntur a lumine veritatis. Sive, ut jam diximus, loco remoto cordis diabolus habitat, quod cor vacuum timore Dei patet vanitati et luxui, atque omnium illecebris viliorum. Haec enim umbra solem nesciens, et calami secreta significant. Alii dixerunt: Sub omnimodis arboribus dormit secus juncum, et calamum, et caricem. Omnimodas arbores dicit, quae tamen omnes infructuosae sunt, non habentes medullam charitatis Dei, nec bonorum operum fructus.","prev":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.41.9","label":"Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.41.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.41.9"},"next":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.41.11","label":"Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.41.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.41.11"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}