{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Librum Job 13.6.2","citation":"Jerome, Commentarii In Librum Job 13.6.2","ref":"13.6.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.6.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.6.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.6.2.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarii In Librum Job","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me. Hic potest videri, quod superius sagittarum nomine vermes dixerit: a quibus tum indesinenter pungebatur, nec loqui permittebatur: non quod vermes talem sensum habuerint, ut hoc judicio facerent, sed permissu Dei, a potestate adversaria, ut acriores essent, etiam ipsis motibus agebant: sicut locustae, muscae et ranae in AEgypto. Quod autem dixit: Terrores Domini militant contra me, potest ipse diabolus cum suis intelligi: qui adhibitis cruciatibus, ut caederet Job, et ut innocentiam sanctitatemque amitteret, insuper terroribus minabatur: quod etiam multi persecutores, ministri diaboli, sanctis martyribus facere voluerunt. Obsederunt in gyro tabernaculum meum. Ecce hic manifeste ostendit, quod velut hostes inimicique diaboli, et sui acriter militarent: hi enim maligni spiritus, diverso modo accipiunt potestatem: ad aliorum quidem damnationem, aliorum vero emendationem, aliorum autem probationem: qui de suis moribus vel ministerio, mali, sive terrores, vel etiam latrones nuncupantur. Omnia dedit In manibus eorum, id est, praedonum. Omnia utique quae habuit, sive filios meos, sive substantiam: sicut et meipsum dedit Deus in manibus diaboli, sive suorum satellitum.","prev":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.6.1","label":"Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.6.1"},"next":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.6.3-5","label":"13.6.3 to 13.6.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.6.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.6.3"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}