{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Librum Job 13.8.2","citation":"Jerome, Commentarii In Librum Job 13.8.2","ref":"13.8.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.8.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.8.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.8.2.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarii In Librum Job","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Numquid Deus supplantat judicium, aut omnipotens subvertit quod justum est? Hoc dicit, quia justitia Dei pateris quae mereris. Etiamsi filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae: tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, ei omnipotentem fueris deprecatus: si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et peccatum reddet habitaculum justitiae tuas: intantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur…nimis. Si filii, inquit, lui facientes mala, dimissi sunt a Deo, ut potestas quae propter iniquitatem eorum in eos data est, interimendi eos haberet effectum, tibi in nullo nocere poterit: si tamen ipse adhuc jacens in stultitiae excitate, diluculo in agnitionem divinae justitiae consurrexeris, et pro inis erroribus et delictis Deum, qui omnia potest, concedere, fueris deprecatus. Qui quasi dormire videbatur, non audiendo te videlicet, nec videndo, confestim evigilabit ad te, et ad praeparandum felicitatem tuam instabit. Intantum ut si priora tua fuerint parva, novissima tua multiplicentur nimis. Si ergo ad Deum conversus fueris, inquit, ab iniquitatibus, propter quas nunc poenas pateris, ei per satisfactionem eum pro meritis tuis libi valde iratum reconciliare volueris: tantam ejus gratiam continuo possidebis, ut ad comparationem novissimorum bonorum tuorum, quae libi subito poterit compensare, priora satis parva, cl minima deputemur. Quos peccatores filius illo, junior in Evangelio figuravit, qui cum bonum naturae, tamquam divitias cum meretricibus, id est, voluptatibus vivendo, prodigus dissipasset, poenitenti occiditur vitulus, Christus: annulus quoque fidei, qua cuncta promissa certa impressione signantur, in manu ei tribuitur: et gressuum suorum accepit munimenta, ut super serpentes et scorpios securus incedat: stola etiam aeterna immortalitatis donatur.","prev":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.8.1","label":"Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.8.1"},"next":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.8.3","label":"Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.8.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.8.3"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}