{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentarii In Librum Job 13.8.5-9","citation":"Jerome, Commentarii In Librum Job 13.8.5-9","ref":"13.8.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.8.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.8.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.8.5.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentarii In Librum Job","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job","urn":null},"verse":false,"words":159,"text":"Et spes hypocritae peribit, Hypocritae simulantis sanctimoniam vitae: hic autem secundum Dei, sicut ipse ait, testimonium, simplex fuit, rectus, et innocens: Si ambulavi in vanitate. Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus. Grandis revera vecordia est, et amentia, ficte, et simulate agere ante Deum: quod eis in prosperum non procedet, cum ille scrutator sit cordis et renis. Tales in Evangeliis arguuntur: qui sunt ornati deforis quasi specie sanctitatis, et intus peccati putredine pleni sunt, ut sepulcra mortuorum. Innitetur super domum suam, et non stabit. Confidendo in seipso, et confirmando carnem brachii sui: stare non poterit: sed magis cadet superbia. Quia omnis caro fenum est. Fulciet eam, et non consurget. Conatur propriis viribus se erigere, sed nequaquam consurgere poterit: quia non est Dominiis fortitudo ejus. In quem incumbentes firmissime continentur. Humectus videtur antequam veniat sol. Felicitatem prosperantis hominis dicit: qui cum aestu tribulationis percussus fuerit, adversitatibus frangitur, et omnis viror pristinae ejus laetitiae, consumptus tristitia exsiccatur.","prev":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.8.4","label":"Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.8.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.8.4"},"next":{"citation":"Commentarii In Librum Job 13.8.10","label":"Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.8.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarii-in-librum-job/13.8.10"},"credit":{"text":"Jerome, Commentarii In Librum Job, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp487/tmp487/tmp487.tmp487.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}