{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.11.18-30","citation":"Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.11.18-30","ref":"2.11.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.11.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.11.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.11.18.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Quod ut significantius fiat, ponamus litteraturae quoque saecularis exempla. Crispus (Sallustius) loquitur in Historiis: « Saguntini fide atque aerumnis inclyti, prae mortalibus, studio majore quam opibus, quippe apud quos [Al. queis] etiam tum semiruta moenia, domus intectae, parietesque templorum ambusti, manus Punicas ostentabant. » Simile quid et Tullius ad Cae arem pro Marcello: « Parietes, medius fidius (ut mihi videtur) hujus curiae tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore futura sit illa auctoritas in his majorum suorum et suis sedibus. » Porro quod nos interpretati sumus: Et lignum quod inter juncturas aedificiorum est, respondebit, pro quo Septuaginta posuerunt: Et scarabaeus de ligno loquetur ea, manifestius more suo transtulit Symmachus, y.a\\ βυνδισμ6s.οικοδομής ξύλινο; άποφΟέγξετβι avrri, id est, et junctura aedificii lignea loquetur ea. Theodotio quoque, xa\\ συνθχβρώς ξύλου φθεγξιταί αύτ£: necnon et quinta editio, α\\ σύνδεσμό, ξύλου φβέγζιται αυτά: quae et ipsae interpretationes cum Symmachi et nostra interpretatione concordant; quod enim lingua Hebraica dicitur CHAPHIS () lignum significat, quod ad continendos parietes in medio structurae ponitur, et vulgo apud Graecos appellatur Εμάντωσις. Hoc est ergo juxta historiam quod prophetalis sermo significat: lapides parietum qui a te destructi sunt, et ligna eorum ambusta tuam crudelitatem sonabunt. Reperi, exceptis quinque editionibus, id est, Aquilae, Symmachi, Septuaginta, Theodotionis, et quinta, in duodecim prophetis et duas alias editiones, in quarum una scriptum est: Quia lapis de [Al. in] pariete clamabit quasi vermis in ligno loquens: et in altera: Lapis enim de pariete vociferabitur, et σχώλτξ de ligno loquetur ea. Sed et Aquila aliud quiddam quam nos diximus posuit, κa\\ μάζα, id est, et massa de ligno respondebit. Quorum interpretatio quid sibi velit, in Septuaginta translatorum expositione dicemus, in quibus pro vae, o positum est, et dirigitur sermo vel ad diabolum vel Antichristum, vel ad haereticos, qui multiplicant sibi avaritiam malam.","prev":{"citation":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.11.1-17","label":"2.11.1 to 2.11.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.11.1"},"next":{"citation":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.11.31-44","label":"2.11.31 to 2.11.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.11.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.11.31"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}