{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.12.18-33","citation":"Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.12.18-33","ref":"2.12.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.12.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.12.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.12.18.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Deficient enim multi populi, et quamvis infinitae gentes in eorum ducantur errorem, tamen vel lassabuntur, quod magis significat ό ιγοψυχησαν: vel certe coarctabuntur in angustum, et Ecclesiae multitudini non poterunt comparari. Illis quippe in igne deficientibus (quod sentitur, aut diaboli principis sui igne consumptis, aut certe succensis igne Domini, de quo ait: Ignem veni mittere super terram, et quam volo ut ardeat (Luc. XII, 49), et de priore cursu retractis, et agentibus poenitentiam, et coeptum iter deserentibus, quod sonat όλιγοψυ/ία), replebitur universa terra gloria Domini, quando ad praedicationem apostolorum in universum orbem exierit sonus eorum (Psal. XVIII), sicut aquae operientes mare, id est, ut omnem salsuginem, et amaritudinem saeculi, quam terra biberat, pluente desuper diabolo, aqua; Domini operiant; et efficiant maris locum et amaritudinis pristinae non apparere· Unde et in Psalmo dicitur, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. xxn, 1). Potest autem (quanquam non conveniat ordini lectionis, nec ad praesentem Scripturae textum faciat) et super Jerusalem intelligi civitatem plenam sanguine prophetarum, de qua Scriptura commemorat (Matth. XXIII), quod redundaverit in ea sanctorum sanguis a porta usque ad portam. Et quae dicit in Domini passione: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Et ad quam Deus loquitur in Isaia: Cum levaveritis manus ad me, non exaudiam vos: manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isa. I, 15). Haec aedificata est in iniquitatibus: in qua juxta eumdem prophetam justitia dormivit. Nec est aedificatio ejus a Domino sabaoth. Unde defecerunt populi multi in igne: et gentes multae lassatae sunt eo tempore quo Vespasiani et Tibi circumdata est exercitibus, et ad diem solemnem Paschae venientes, urbe quasi carcere sunt reclusi: et fame et penuria defecerunt, et usque ad extremas ruinas Hadriani eos perduxit obsidio [Al.","prev":{"citation":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.12.1-17","label":"2.12.1 to 2.12.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.12.1"},"next":{"citation":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.12.34-35","label":"2.12.34 to 2.12.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.12.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.12.34"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}