{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.13.34-48","citation":"Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.13.34-48","ref":"2.13.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.13.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.13.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.13.34.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Unde ct comminatur ei Deus quod et ipse bibiturus sit hujuscemodi potionem, et passurus omnia, quae passus est Sedecias. Hoc quam ridiculum sit, me tacente, cognoscitis. Si enim quod sequitur: Bibe tu quoque, et consopire, et circumdabit te calix dexterae Domini, et vomitus ignominiae super gloriam tuam, non de calice intelligunt, sed de malis, quae bibiturus est Nabuchodonosor: ergo et ille calix quo Sedeciae propinatum est, mala sunt intelligenda, non, ut illi volunt, καθαρτικόν. Sin autem dicunt vere factum, et temperatam hujuscemodi potionem, ut supra retuli: ergo et calix iste quem bibiturus egi Nabuchodonosor, καθαρτική» aestimandus est plenus, ut Deus Sabaoth et Dominus omnipotens pro vindicta magna Nabuchodonosor propinet καθαρτικήν, et faciat eum suo stercore pollui. Hoc adversus Judaicam traditionem. Veniamus autem ad intelligentiam spritualem. Tae tibi, diabore, sive Antichriste, vel haereticorum dogma perversum, qui doctrinis tuis et potione turbida inebrias [Al. inebrians et subvertens et das] populos deceptorum, et subvertis priorem fidem, dans eis potionem, non de Siloa, non de Jordane, non de fontibus Israel, sed de torrente Cedron, et de flumine AEgypti, de quo Jeremias dicit: Quid tibi et viae AEgypti, ut bibas aquam Geon (Jerem. II, 18)? pro quo in Hebraeo scriptum est SIOR (\"ΠΓΒΓ), id est turbidam atque coenosam; quamvis enim de paradiso Scripturarum flumina Aegypti exire credantur: tamen quia conculcantur pedibus Pharaouis, perdiderunt splendorem suum, et violata luto AEgyptio, versa sunt in torrentes, de quibus sanctus quod evaserit, gratulatur dicens: Torrentem per transivit anima nostra (Psal. CXXIII, 5). Quod si quis opposuerit torrentem Corath, de quo bibit Elias (III Reg. XVII);et torrentem alium, de quo Dominus bibit in via (ita enim scriptum est: De torrente in via bibet [Psal. CIX, 7]), hoc dicendum, quia quicunque, in AEgypto fuerit, et in via hujus saeculi, quamvis Moyses et Aaron, quamvis Jeremias sit et Elias, tamen necesse est eum de tentationibus AEgypti et solitudinis bibere, unde et Domini sermo qui ob hoc carnem assumpserat, ut biberet de torrente, considerans majestatum suam dixit: Pater, si possibile est, transeat calix iste a me (Matth.","prev":{"citation":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.13.21-33","label":"2.13.21 to 2.13.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.13.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.13.21"},"next":{"citation":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.13.49-66","label":"2.13.49 to 2.13.66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.13.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.13.49"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}