{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.5.21-37","citation":"Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.5.21-37","ref":"2.5.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.5.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.5.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.5.21.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Suscitatur adversum incredulos et contemptores natio daemonum, amara ad puniendum, et ubique praesens. Ambulat quoque ubicumque terrarum est latitudo, ut possideat homines, in quibus Christus habitare debuerat. Horribilis atque terribilis est, et difficile ab aliquo superari potest, nec ante frangitur, nisi cum magnitudine peccatorum et iniquitatis suae pondere praegravata ad consummationem venerit. Equi ejus et equites in similitudinem pardorum et luporum semper sanguinem sitient, et desiderabunt praedas, simulabunt absentiam, et dum non sperantur, cito de longe venient. Volabunt quasi aquila, quae exaltans volatum, ponere vult inter sidera coeli nidum suum, et semper festinat ad praedam. Et in Ezechiele sub figura Nabuchodonosor et regis AEgyptii super diabolo describitur. Nullus est daemonum qui parcat; omnes ad praedam festini venient; ante faciem eorum ventus urens; quidquid aspexerint, quidquid vultui eorum obvium fuerit, urere desiderabunt et perdere. Rex autem potentissimus erit in medio captivorum, et eorum numerum quasi arenam maris a satellitibus suis hinc inde suscipiet, et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt. Multos enim sanctos sua supplantatione decipiet, et eos qui sibi videbantur potentissimi, et tyrannidem exercere contra daemones, et ejicere illos de corporibus obsessis, subjiciet servituti suae, et risui deputabit. Ipse vero fortissimus, coacta manu, et perditorum exercitu congregato, de omni munitione ridebit, et quidquid forte fuerit, nitetur evertere. Comportabit enim aggerem, id est, circumdabit opera terrena: et cum terra fuerit aggesta, facile omnem capiet munitionem. Post tantam autem victoriam mutabitur spiritus ejus, et pertransibit os ejus usque ad coelum, et Deum se faciens, blasphemare incipiet Creatorem suum. Quod cum fecerit, corruet, et ruina ejus ostendet quam fortis divinitas illius fuerit, et idolorum simulatio sub quorum imaginibus suo cultui homines subjugabat. Audiens igitur haec propheta quod tantus talisque sit rex mundi hujus, ut congreget captivitatem quasi arenam maris, et triumphet de regibus;","prev":{"citation":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.5.1-20","label":"2.5.1 to 2.5.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.5.1"},"next":{"citation":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.5.38-47","label":"2.5.38 to 2.5.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.5.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.5.38"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}