{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.9.39-59","citation":"Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.9.39-59","ref":"2.9.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.9.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.9.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.9.39.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Visio enim est qua promittitur jubeturque describi, et scribi manifestius, ut nullo involvatur nubilo, et nullis aenigmatum obscuretur ambagibus; manifesta spes manifestam habeat sponsionem. Hoc autem, o propheta, praecipio, non quod tu nesciat(non enim esses propheta, si ignorares), sed ut quod tu manifestius scripseris, lector, absque impedimento et difficultate possit legere atque percurrere;· quod Septuaginta transtulerunt: δπω; διώχβ ό άναγινώσκων, id est, ut persequatur qui legit; juxta illum sensum, qui ad Timotheum scribitur: Persequere justitiam, et pietatem et fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem (I Tim. VI, 11). Et ad Romanos: Hospitalitatem sectantes (Rom. XII, 13). Et ad Corinthios: Persequimini charitatem (I Cor. XIV, 1). Ipsa autem visio de qua tibi dixi: scribe visionem, et manifesta in buxo, ut possit persequi qui legit, adhuc in tempore constituto est, de quo Salvator ait: Tempore acceptabili [Al. accepto] exaudivit te, et in die salutis auaitiatus sum tibi (Isa. XLIX, 8). Et orietur in consummatione mundi, et in extrema diei hora, de qua loquitur et Joannes: Filioli, nunc hora novis· sima est (I Joan. II, 18). Et non frustra veniet; salvabit enim multos, et cum reliquiis Israelitici populi multitudinem gentium congregabit. Quod si paululum se subtraxerit, et volis tuis, lector, qui legere juberis in buxo, et in tabulis, quas propheta descripsit, venire tardius visio coeperit, exspecta eam: Quia veniens veniet, et non tardabit. Si autem dubitaverit fides tua, et putaveris non evenire quod spondeo, habebis pro grandi poena quod meae animae displicebis. Justus autem qui credit verbis meis, et de his non ambigit quae polliceor, habebit praemium vitam sempiternam. Nec statim debes arguere vel in te interficiendo, vel in illo vivificando, quod apud me acceptio personarum sit, quia ipse vivificationis suae causa est, qui ex fide sua vivet: sicut tu ex eo quod te subtraxisti, et credere noluisti, displicuisti animae meae.","prev":{"citation":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.9.19-38","label":"2.9.19 to 2.9.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.9.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.9.19"},"next":{"citation":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.9.60-73","label":"2.9.60 to 2.9.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.9.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/2.9.60"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}