{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.16","citation":"Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.16","ref":"3.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.16.md","author":{"name":"Jerome","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome"},"work":{"title":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":140,"text":"LXX: « Disperge aquas itineris. » Diversae aquae sunt: aliae sempiternae, aliae breves. De sempiternis aquis, et quae fluunt de fontibus Israel, dictum est: Fluminibus scindetur terra. De subitis, et ad tempus currentibus: Omnes torrentes vadunt in mare. Talium enim aquarum finis perditio est. Deus ergo omnes aquas quae a perversis dogmatibus conculcatae sunt, disperget, cum dissipaverit consilia principum, et sapientiam mundi hujus. Si quando videris ad breve aliquam haeresim floruisse, et postea Dei gratia dissipatam. dicito esse completum: Disperges aquas itineris. Potest autem hoc quod dicitur, itineris, subaudiri diabolici, ut sit sensus: Aquas quas diabolus conculcavit, et quae multis in se praebuerunt iter, id est, multis patuerunt erroribus, dividet Dominus atque disperget. Unde et caeteri interpretes, furorem volentes haereticum describere, transtulerunt: Illisio, vel impetus aquarum transiet. Feruntur enim prono eloquentiae cursu et praecipites, ut quemcunque obvium et levem invenerint, secum trahant.","prev":{"citation":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.15","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.15"},"next":{"citation":"Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.17","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-abacuc-prophetam-libri-duo/3.17"},"credit":{"text":"Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp476/tmp476/tmp476.tmp476.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}